{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1158.9-12","citation":"Ficino, Opera omnia 1158.9-12","ref":"1158.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1158.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1158.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1158.9.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"Ipsum uerò unum ens ab ipso simpliciter uno, quando enim calidum aut fri gidum, statum, aut motum ens appellamus, non utique horum quodlibet tanquam ut ens ipsum ass seueramus, siue enim status sit ens ipsum, certè motus iam ens non erit, siue motus sit ipsum ens, pro fectò status appellationem entis amittet. Sed constat hoc esse, & statui, & motui, & omni entium mul titudini ab uno primo ente distribui Ipsum igitur ens, quod est omnibus essentiae causa ab omnibusque participatum particeps est unius, propterea non licut primo ens est, sic est & unum primo, sed ipsum quidem ens existit, neque secundum participationem est esse sortitum, participatione uerò est unum propterea patitur quidem unum est autem primo ens Haec in Sophiste. Cùm igitur per haec ostendatur, ipsum unum uniuersi principium ente superius esse, necessariò demonstrarum est esse super uitam intellectum, intelligibile, haec enim enti succedunt. Denique in Parmenide quod & dicimus alibi differentia inter unum, & essentiam, & esse uerbis ponitur manifestis, ibique ipsum unum ab omnibus generibus eniis, & ab ipsa tandem essentia tanquam sublimius segregantur, praesertim in pri ma suppositionis sine, itaque multò magis, ut modo dicebam, ipsum unum primum superat intelle ctum. Iam uerò intellectu sunt entis illa genera propriaque à quibus absoluitur unum. Postremò neque posthabendum est eiusmodi corollarium, sicut Plato Parmenidem hic de uno disputantem anteponit ubique. Melisso disputanti in Sophiste deente, ita uerisimiliter ipsum unum anteponit enti, si modò Deorum sit utrobique in materijs personisque seruaturus, quod ubique seruare solet. Superiorib Plaronis uerbis persuasi familiares eius unum, bonumque essentię intelligentięque pręfecerunt, & ut narrat Proclus, probatissimi quique Platonici, Plutarchus, Ammonius, Plotinus, Amelius, Porphyrius, lamblichus, Theodorus, caeterisque sectatores eorum. ego uerò id sensisse Platonem arbitror, in quo seholi illa uetus extra controuersiam cum noua consentit, noua uerò à Syriano & Proclo magnis profectò uiris idem penitus sentientibus ducit originem. In qua post illos Hermias, & Damascius, Olympiodorusque praecipui numerantur.","prev":{"citation":"Opera omnia 1158.5-8","label":"1158.5 to 1158.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1158.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1158.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1159","label":"Cap. XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1159","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1159"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}