{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1159.4-7","citation":"Ficino, Opera omnia 1159.4-7","ref":"1159.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1159.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1159.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1159.4.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"In qua informitas ipsa discretionem ullam admittens, dum prohibet essentiam esse formalem, cogit esse necessariò unum am uerò materia ut sit unum aliquid definitum sortiturà forma, per quam subit unam hanc speciem aut illam, ut autem sit unum, & id quidem indefinitum habet ab ipso simplicirer uno, quoniam ab hoc solo dependet ut penitus infinito, sed de hoc, & de his in Philebo diligentius disputamus. Praeterea materialis forma authore Timaeo non conuenit cum essentia in ratione aliqua, sed in nomine, quia sit inde, referatque illam uelut imago. Longè igitur ab essentia cadit scilicet ideali uelut specularis imago hominis ad humana natura, neque tamen similiter discedit ab uno Nam & si nihil de natura entis, aut hominis sit in eius imagine, tamen non propterea imago haec minus unum quiddam est, uidelicet unum hominem, uel unam ideam singularem repraesentans ab alijs differentem, seruata quoque pulchritudine conseruat & bonum. neque pariter seruat essentiam, similiter oppositi inter se motus, & si propter fluxum ab essentia decidunt, non tamen minus suum quisque unum habet, per distinctionem propriam, qua ab alijs distinguuntur, suum quoque bonum, quo diriguntur ad finem conferuntque ad bonumilrem neque materia, neque forma ita distat à bono sicut ab ente. Forma enim & pulchritudine habet bonum, & ad bonum prouocat, ut imago boni. Fortè uerò materia totiens iudicanda bona, quod species appellit, excipitque libenter, quasi portiones boni, & quantum necessaria est huic uniuerso boni ipsius operi, tantum forsitan est & bona Per ipsam tamen formarum indigentiam, per quam & apperit bonum, & bono necessaria est, cut dixi) longissimè distat ab ente, ac per eandem incitatur, & accedit ad bonum, Per ea quae diximus, dogma Platonicum confirmatur, unum bonumque ente superius iudicandum. Summatim uerò unum, quod est cum aliqua multitudine, & participatum est, & aliquod unum, id est, multitudo una est cum apposita multitudine mixtum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1159.1-3","label":"1159.1 to 1159.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1159.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1159.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1159.8-9","label":"1159.8 to 1159.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1159.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1159.8"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}