{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 116.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 116.5-8","ref":"116.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/116.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/116.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/116.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"Siquidem nihil deffert actus qui tribuitur angelo, ab actu Dei, cum nihil insit utrisque praeter actum & actus ipse sua ratione situnus. Sin additum est aliquid angelo praeter actum, non amplius est angelus purus actus, sed infectus permixtio ne & actus non absolutiis, sed talis potius, aut talis. Sicut non est pura lux quae uiridis est, uel rubens, sed est & lux simul, & qualitas elementorum aliqua, per quàm rubens fit uel uiridis. Quapropter angelus quoque ex actu componitur & potentia. Atque hoc est, quod in Philebo uult Plato, ubi ait Deum esse rerum omnium terminum infiniti exper tem, res autem alias praeter ipsum omnes ex termino & infinito componi. Terminum uorat actum, infinitum uerò potentiam quae secundum se indeterminata terminatur, & formatur ab actu. Sedut ad rem ueniamus, potentia quidem angeli in essentia sua est, quae prjus quodammodo fit à Deo, quàm ab ipso formetur. In primo namque creationis suae momento angelus est solummodo, in alio ab authore illustratur, ut sit intelligens atque formatur. Idcirco essentia illa principio informis est quodammodo, & tanquam passiuum subiectum quoddam exponitur ad actum intelligendi, & formarum idearumque ornatum suscipiendum, de quo Zoroaster ait, παὗτα γῦ τν επελεσε πατὴρ, καὶ νῷ πρέγηκε δσυτόρω, Id est omnia perfecit pater, & menti praebuit secundae. Est igitur angelus multitudo cum constet ex pluribus. Multitudo inquam immobilis. In illo certè Deo inferior est, quod non est uera unitas, sicut Deus. In hoc propinquat quod est fermen(ut ita loquar) sicut Deus immobilis. Rectè post Deum immobilem unitatem. ponitur angelus in mobilis multitudo. Post angelum anima, quae longius etiam distat à Deo, quia est mobilis multitudo. Multitudo quidem est, cum nihil post Deum esse queat unitas simplicissima. Est quodammodo mobilis. quia longius recedens à Deo propinqua fit corporum qualitatibus, quae penitus agitantur. Si omnino immobilis esset utique angelus. si omnino mobilis esset qualitas.","prev":{"citation":"Opera omnia 116.1-4","label":"116.1 to 116.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/116.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/116.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 116.9","label":"LIBER III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/116.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/116.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}