{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1162.5-9","citation":"Ficino, Opera omnia 1162.5-9","ref":"1162.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1162.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1162.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1162.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":319,"text":"Vita quidem est ad essentiam ut perfectio quaedam bonumque eius, & sensus similiter ad uitam, & intellectus ad sensum, uita non magis est ens quam essentia, per quam est ipsa, sed est melius. Sensus non magis uiuit quàm uita, per quam uiuit ipse, sed melius, similiter que deinceps. Gradatim uerò melius se habere ubique fit per bonum, non tamen fit per essentiam, quae non per se ad melius unquam proficit, proficit ergo per bonum ente superius. Si uerò di xeris, bonum ipsum esse id omnino quod maxime ens est, respondeo, primò quidem, sicut in quoli bet ente alia quidem est essendi ratio. alia uerò bene essendi, sic aliam esse rationem ipsius maximè entis, aliam ipsius boni. Deinde quod maximè ens appellabas non fore simpliciter ens, sed cum addita mento quodam, per quod non simpliciter quidem sit, sed sit quàm maximè, id est, quàm perfectissimè id est, quam optime, scilicet per aliquam perfectionem bonitatemque, ab ipso simpliciter bono prorsus infu sam. Cum uero dicimus, ipsum simpliciter bonum dicimus omne sine limitatione, uel compositione bonum: Item perfectio bonitas ne est geminas alia quidem formalis, alia uerò finalis. Si quis ergo conuicerit, formalem, bonitatem esse quasi quoddam augmentum essentiale, non tamen de finali, quae est potissima, & optima, idem dicere poterit. igitur bonum praeter essentiam censetur existere. Idque saepe facit, ut quod quasi accidentale est in re, uel circa rem, optabilius sit, & melius eo quod essentiale magis Quod quidem fieri nequid absque condimento boni, siue id quidem formale sit, siue sit finale. Pręsertim quia quod quasi accidentale est, ideo optabilius est quòd circa bo mum ipsum agit externum, alioquin optabilis nunquam foret, non enim porest accidens esse sub stantiae finis. igitur finis eius est ipsum bonum penes quod substantia per illud accidens sese uersat. Praeterea essentia uita, intellectus, differunt inter se ratione formali, differentes enim definitiones habent, nec idem haec inter se sunt scilicet non ens, non uiuens, non intelligens, & pluribus alia quàm alia competunt.","prev":{"citation":"Opera omnia 1162.1-4","label":"1162.1 to 1162.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1162.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1162.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1162.10-13","label":"1162.10 to 1162.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1162.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1162.10"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}