{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1163.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1163.5-8","ref":"1163.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1163.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1163.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1163.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"Vnio uerò ad summa tandem fit unitate: Quae quidem hinc esse principium uniuersi cognoscitur, quod donum tribuit optimum, & uniendo conuertendoque singula perficit, utpore quae effecerit omnia producendo. Hinc efficitur ut in unoquoque rerum genere atque ordine id profecto sit principium, quod ibi est maximè omnium uniforme, & ante omnia simplicissimum. Mitro nunc quomodo unitas quidem sit principium numerorum, signum uerò dimensionum, momentum temporis. Naturale minimum quodammodossit principium corporis naturalis, unformis ipsa seminaria uirtus, origo corporis uniformis. Sed maiora fumamus, lumen uidemus, & à stellis quàm plurimis, & ab igne, & ab oculis multis, & à carbunculis, similibusque profluere. Haec quidem & specie, & genere inter se ualde diuersa sunt. Lumen autem ex his emanans est ubique simillimum & cut ira dixerim) maximè unum. Vnum ergo principium postulat non diuersa, si quidem diuersa facerent, & ualde diuersum. Quid ergo? Sol unicus est luminis omnis mundani principium. Sub haec & si plura uidentur quasi quaedam participia luminis, per unam tamen naturam & uirtutem proprietatemque Solarem tam uniformae lumen effundunt. Si praeterea quaeramus in Sole principium lucis potissimum, dicemus, ne ipsam Solis molem lutis esse principium? Non certè, si certam sequimur rationem, multae namque globi illius partes lumina multa diffundunt. Erunt ergo principia multa: Nos autem requirimus unum atque primum, lux enim quae mundanorum omnium maximè una est, & simplex incorporeaque, & eminens, princi pium exigit unum simplex, & incorporeum, & excellens. Nunquid igitur ipsa Solis anima lumen generat? Ipsa profecto, sed non animali multiplicitate sua, alioquin lumina diuersa profunderet Procreare igitur intellectuali luce uisibile lumen. Non intellectuali quidem uarietare, sed unitate potius intellectus, quae quidem unitas intellectuali illi animae praeest, quasi character illius simpliciter unitatis, quae est uniuersi principium. Cui & intellectus ille per unitatem suam maximè est unitus. Per eandem est diciturque Deus. Haec igitur diuina Solis unitas est uniformis luminis mundani principium, quemadmodum & ipsa simpliciter unitas, atque bonitas est luminis intelligibilibus author. Similiter si quaeramus generationis uniuersae principium, unum tandem inuenturi sumus, quando & generationes omnes uno quodam ordine ad unam contendunt uniuersi formam. Hoc uerò principium est genitalis ipsa mundi uita.","prev":{"citation":"Opera omnia 1163.1-4","label":"1163.1 to 1163.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1163.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1163.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1163.9","label":"Cap. XLVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1163.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1163.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}