{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1164.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1164.1-4","ref":"1164.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1164.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1164.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1164.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"Cap. XLIX. essentiam. EXistimabit fortè aliquis, primum intellectum esse simpliciter primum. Tametsi oporteret Feum qui sic existimat animaduertere se, dum dicit primum intellectum, significare id ipsum quod dicit, non iam esse simpliciter. sed certa quadam conditione, & de finito quodam ordine scilicet intellectuali primum, similiter neque quod ipsum intelligibile nominatur poterit simpliciter esse primum, praesertim cum proportionem habeat quandam cum intellectu quolibet à primo principio alienam: Sed dic quaeso, qui intellectum uis esse primum summumque Deum, qua nam ratione id munus habebit? Non qua intellectus est, alioquin cum omnia primi potentissimi authoris omnium debeant reportare characterem, intelligentiam, uel cognitionem quendam om nia possidebant. Intelligentia enim est prima cognitio, si per intelligentiam ipsam propriè neque praecipuè sint expressa. Praesertim si illic intelligentia sit ipsa natura, sicut enim uita natura. liter uiuentia generatur, sic naturalis intelligentia, naturaliter intellectualia, uel cognoscentia facit. Praeterea intellectus ille primus, qua ratione est intelligens, ad intelligibilia iam existentia, & ad ipsa quae dicuntur entia sese confert, nec aliud habet proprium nisi illa, quae iam sunt perspicue con tueri. Non igitur hac ratione rerum principium esse potest, cuius proprium est omnia facere, serua re, perficere. Quantum uerò interest inter facere atque contueri, tanto intellectus interuallo saltem à primò rerum principio distat. Denique intellectus etiam sunt particulariter intelligentes animae, siue daemones, siue angeli, neque tamen dij sunt, nisi praeterea uniuersalis prouidentiae munus habeant. Non igitur eadem intellectus, atque principij ratio est habenda. Sed nunquid intellectus ille primus, qua ratione uita est, appellandus est princeps? minimè, nam omnia uiuerent. Fortè uerò qua est essentia, sunt enim omnia. Neque id quidem, perfectior enim est, qua intellectus existit aut etiam uita, quàm qua essentia, si igitur non illa, neque ista ratione Deus. Item nulla essentia in seipsa quiescit, sed per actiones contendit ad bonum, neque aliquid simpliciter esse expetit, sed bene esse atque cum bono.","prev":{"citation":"Opera omnia 1164","label":"Cap. XLVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1164","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1164"},"next":{"citation":"Opera omnia 1164.5-8","label":"1164.5 to 1164.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1164.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1164.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}