{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1165.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1165.1-4","ref":"1165.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1165.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1165.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1165.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Neque ipsa quidem uni tas adaequatur enti, sed entis unio, latior enim ente unitas, priuationem etiam quamlibet declarat unam sicut & habitum quemlibet unum, ipsamque materiam formoe non minus unam, quàm formam, atque compositum. Quamuis materia longius ab ente, & esse, & essentia cadat, unum ergo bonumque solum communicatum omnibus testatur, ut diximus, ipsum simpliciter unum, honumque omnium esse principium, Siquidem ad primum pertinet proprium symbolum in singulis poten ter exprimere, ubi uerò ens est non uerum, ut in rebus omnino caducis, unitas non est diuina. At ubi essentia uera ut in substantijs sempiternis scilicet in animabus rationalibus etiam particularibus coelisque, unitas iam est diuina. Sed quoniam haec non sunt proxima Deo, tanquam mobilia, & quasi composita, unitas eorum non est Deus, sed ubi essentia uerissima est. ut in mentibus separatis uel coelestibus animabus, unitas earum. iam est Deus, quotue essentiae illae sunt, totidem & excessae earum sunt unitates, totidem & dij uocantur: Vnitas ergo proprium est Dei nomen, unitas omnino super essentiam Deus unicuius, atque primus, unitates in essentijs sublimibus eminentes dij multi sunt atque secundi. Atque propter unitates eiusmodi, quasi expressiores unitatis primae characteres, essentiae illae deorum omnia susceperunt, prouidentiamque uniuersalem sortitae sunt diuinae propriam bonitatis, unitates illae ita sunt unitati primae semper unitae, sicut radij luci, & li neę centro. Coniunctae sunt, & inuicem. cum enim per unitatem in cęteris fiat unio, multò arctius inuicem unitae sunt unitates, sed interim inter se distinctae si quidem unitatis uirtus est, naturam si bi familiarem prius sibimet unire. quàm caeteris. Ideo cum unione, communi semper unitatem pro priam seruat, distinctamque ab alijs proprietatem. Quamobrem Parmenides dum uersatur multipliciter circa unum propter mirabilem unitatem omnium ad primum unum & inuicem unionem, aliquando, ut Platonici quamplurimi uoluerunt, primum tangit unum extra entis terminos uniuersi.","prev":{"citation":"Opera omnia 1164-2","label":"Cap. L","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1164-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1164-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1165.5-8","label":"1165.5 to 1165.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1165.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1165.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}