{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1165.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1165.5-8","ref":"1165.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1165.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1165.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1165.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":350,"text":"Ibique omnes entium de illo negat proprierates: Aliquando de uno loquitur quod comitem habet essentiam, ibique entis & entium mumera iam affirmat, & omnia quidem ubi de essentia prima. Alia rursus prae caeteris atque alia, ubi de essentijs tractat alijs, & ubique diuinis. Putat ergo pro clus, ut supra terigimus, significationem ipsius unius, quod reperitur ubique in uarijs suppositio nibus uariari quidem, sed interim ipsum suppositionis antecedens quodammodo idem uideri posse, propter mirabilem illam diuinarum unitatem inuicem unionem. Sed multò magis passim consequentia uariari, ut ostendatur interim unitatem earundem syncera distinctio. Quondoque enim in consequenti ponitur ipsum totum, quandoque pars. quandoque figura. Et aliàs quidem affirmatiuum consequens est, alias negatiuum. Addit alibi quidem unum super ens ut diximus, pertractari, alibi uero unum, & unitates multas, in ente uerò, ibique per gradus entium late procedi. Alibi uerò cursim unum in ente non uerò perstringi. Vnde tamen ad diuina commodius subitò re deatur. Omnino uerò dialogi totius intentionem esse tractare aliquo posito. uel non posiro, quid sequatur ipsi ad seipsum, & ad alia quodue non sequatur. Atque rursus quid sequatur, uel non sequatur alijs inuicem, & ad illud. Itaque in prima suppositione perquiri, posiro quidem uno quae non sequantur uni ad seipsum atque alia. In secunda uerò quae consequantur. In tertia quae & consequantur & non consequantur. In reliquis duabus agi. quae consequantur alij inuicem & ad suppositum, & quae non consequantur ad se inuicem similiter, & ad illud. In quatuor uerò cęteris suppositionibus (sunt enim cunctae nouem suppositiones) simili quodam ordine uno posito uariantur. Putat uerò passim per suppositionum similitudinem. significari miram diuinarum unitatum unionem, primo uni radicitus inhaerentium. Per dissimilitudinem uerò, discretionem earundem, quatenus ab uno aliter, aliterue procedunt. Operaepretium esse, inquit, animaduertere, per priores quinque suppositiones uera concludi posito uno. Per quatuor uerò posteriores ostendi quae absurda, uno sublato, sequentur. Quoniam Parmenidi propositum sit ostendere quomodo existente uno omnes entium gradus inde procedant. Et quomodo non existente omnes auferans tur, totoque tractatu id declarare, partim quidem ponendo uera, partim uerò falsa interimendo. Perinde ac si ita de prouidentia disseratur. Si prouidentia sit, erunt omnia rectè disposita. Si uerò non sit, sine ordine omnia. Est igitur prouidentia, siquidem ordinata sunt omnia.","prev":{"citation":"Opera omnia 1165.1-4","label":"1165.1 to 1165.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1165.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1165.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1165.9","label":"Cap. L","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1165.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1165.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}