{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1166-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1166-2","ref":"1166-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1166-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1166-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1166-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":242,"text":"Cap. LII. tractentur in eis Voniam uerò suppositio prima colit ipsum simpliciter unum ente superius, ideo omnes ab eo entium conditiones negat, est enim ab omnibus absolutum tanquam principium finale, praecipuè & eminenter efficiens. In omni uerò finalium efficientiumque causarum ordine, illa est potissima, quae a proprijs effectuum conditionibus maximè distat, ut principalior causa hominis coelum est, uel idea, quàm aliquis homo, principalior caloris uitalis causa sol quàm ignis. At uerò cum secunda suppositio agat iam de uno simpliciter, sed uno ente, in quo praeter simplicem & eminentem unitatis rationem, est & essentiae ratio à simplicitate degenerans, merite iam de hoc uno ente, primo omnes entium formales proprietates affirmat. Hoc enim est entium non tam finis quàm efficiens, neque tam efficiens quàm exemplar, & quodammodo forma, uniformis pariter atque omniformis. Quapropter negationes quidem illae, circa primum non sunt priuationes merae, significant ipsum esse causam omnium non quomodolibet, sed ineffabiliter eminentem. Adeo ut nedum forma quaedam horum sit in illo, sed neque exemplar in plura distinctum, neque proportio ad haec, uel ulla similitudinis habitudo. Sed de his unà cum Dionysio Areopagita in commentarijs in eum nostris saepe tractamus. Affirmationes uerò circa secundum non compositionem, uel conditionem horum propriam illi adhibent, sed exemplares horum species uirtutesque effectrices inter se formaliter ibi & absolutè distinctas. Proinde si Proclum sequimur, dicemus, omne principium alicuius multitudinis supereminens, & maximè unum, procre are prius multitudinem sibi similem, id est unitates quasdam eminentes sibique similiores, quam mul titudinem longè distantem, & uniones singulorum in multitudine proprias.","prev":{"citation":"Opera omnia 1166","label":"Cap. LV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1166","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1166"},"next":{"citation":"Opera omnia 1167","label":"Cap. LII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1167","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1167"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}