{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1167.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 1167.5-7","ref":"1167.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1167.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1167.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1167.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":225,"text":"Nonnulli Platonicorum existimauerunt suppositionem primam sub hoc unius ipsius nomine, non modo Deum primum, sed cunctos pariter introducere, quippe cum dij omnes communiter unitates eminentes sint atque uocentur, sed profecto non par est unitatis ratio circa primum atque sequentes, sequentes enim dij unitates quidem sunt superessentiales quodammodo. In essentijs tamen consistunt, essentiarum omnium perfectissimis. Primus uerò Deus nulIam coniugatam habet essentiam, quocirca primo suppositio de uno quod introducit essentiam tut di ximus) negat & esse. Quod de caeteris unitatib. negari non potest. Ex quo patet de unico simpliciter uno per se hic agi, de cęteris autem non per se, sed quatenus deriuantur, & superantur à primo. Oportet sanè super omnem naturam in alio iacentem, uelut in suo quodam ordine imperfectam ascendere ad naturam eiusdem, uel similis ordinis, aut saltem nominis in se existentem iam perfectam, ut a specie materiali ad immaterialem. Aluita quae penitus est addicta corpori ad uitam, id est animam, separatam uel separabilem. Ab intellectu qui est in anima ad intellectum purum atque substantialem Sed nunquid ab intelligibili, quod est in intellectu ad intelligibile, quod extra intellectum sit, more Procli ascendemus. Profecto ubicunque in aliquo intellectu est intelligibile, non omnino uniuersum, sed intelligibile quoddam, nec idem reipsa cum substantia mentis, ibi excellentius intelligibile perquiremus. Postquam uerò ad intellectum primum peruenerimus, ubi intelligibile uniuersum, & intellectui penitissimum, ut sit ipsamet intellectus huius essentia, intelligibile nullum ultra desiderabimus.","prev":{"citation":"Opera omnia 1167.1-4","label":"1167.1 to 1167.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1167.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1167.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1168.1-4","label":"1168.1 to 1168.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1168.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1168.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}