{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1168.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1168.1-4","ref":"1168.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1168.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1168.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1168.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":355,"text":"Sed quoniam unitas, hic non est ipsa simpliciter unitas, sed essentialis, in tellectualis, intelligibilis unitas, numerumque formalem consortem habet: pergemus hinc ad ipsum simpliciter unum. Inde uerò uelut ex specula diuinas unitates, id est, deos profluentes suo quodam ordine contemplabimur. Hic nobis per opportunum, ut uidetur succurrit exemplum. Linea quoniam primum continuum est atque diuiduum, ideo est indiuidui particeps, id est puncti. Quod quidem punctum etsi superlinearem conditionem est atque indiuiduum, in linea tamen est, & aliquid caputque lineae. Item lineae multae in circulo per puncta, quaeque sua contingunt circuli centrum, similiter intelligibilis intellectualisque essentia, quoniam primum multiplicabile est, ideo excellentis unitatis est compos. Quae quidem unitas, etsi non est essentia, uel essentiali obnoxia multitudini, tamen in essentia permanet, uel potius extat, ut apex, per quam unaquaeque intellectualis essentia Deus est, diuina uidelicet perfruens unitate: atque sicut per formam unumquodque in sua specie collocatur, & nos per animam sumus id quod sumus, ita unusquisque deorum per uniratem, idipsum quod est potissimum, id est, Deus esse censetur. Intentio denique primae suppositio nis erit ipsum simpliciter unum ab omnibus passim intellectualium unitatum, id est deorum proprietatibus conditionibusque absoluere, & absoluendo significare omnium inde processum. Intentio uerò nostra ad haec mysteria consequenda fuerit, per logicos rationis nostrae discursus ad simplices entium intelligentias peruenire, per has autem excitare unum ipsum quod nobis inest, imò praeest diuinum, ut hoc ipsum simpliciter unum percipiamus, postquam enim per discursiones, intelligentiasque conditiones omnes proprias entibus ritè de primo principio negauerimus, periculum imminebit. ne forte imaginatione decepti post negationes rerum, numerumque quàm plurimas opinemur nos, uel ad nihilum, uel ad exile. uanumque aliquid uel indeterminatum, & informe confusumque demens se, nisi quatenus negamus, eatenus diuinum unitatis nostrae uigorem affectu quodam amatorio suscitemus, nos in ipsam supra nos unitatem. è uestigio translaturum per unitatem nostram fruituros initatę diuina quando & motum rationis, & multiplicitatem intelligentiae dimiserimus, unitate sola ad ipsum unum, & ad ipsum bonum amore nitentes. Vbi entium proprietates de uno negantur, significatur ipsum haec omnia antecellere, Cap. LiiII. atque procreare. Ffirmationes circa summum Deum fallaces admodum periculosaeque sunt, solemus enim in quotidianis affirmationibus, nostris certam quandam speciem proprietatemque concipere, & appellare aliquid alteri atque definire. Hoc autem agere circa primum, nefas.","prev":{"citation":"Opera omnia 1167.5-7","label":"1167.5 to 1167.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1167.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1167.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1168.5-8","label":"1168.5 to 1168.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1168.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1168.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}