{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1169.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1169.1-4","ref":"1169.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1169.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1169.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1169.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"Cap. LV. tlo DITII,I Peraepretium fortè fuerit repetere breuiter in praesentia, quòd saepe iam diximus, ratioOnem nnitatis à ratione entis esse diuersam. Illa enim omnem respuit multitudinem. hoc uerò non tenuit. Illarursus non minus, competit informi, passiuaeque potentiae quàm caeteris. Hoc autem multo minus. Est denique propter necessariam simplicitatem unitâs priorente. Et qui negat unum, latius negat, quàm qui negat esse. Hinc sapientes nominum conditores, integram priuationem non appellauere ευδρυ quod non ens graecè significat, sed εὑῖς quod significat non unum, id est penintus nihilum non praedicant propriè de uno est, aut eiis; aut essentia. Sed existit potius atque existentiam, significantes per haec efficacem & simplicem ipsius, unius actum atque praesentiam. Quanquam neque hanc praedicationem esse uolunt ne quacompositio fiat, sed simplicem prorsus intuitum. Proinde Melissus Parmenidis discipulus in sophiste ante multa entia unum ens excogitat. In quolibet enim ordine multa talia ad unum tale superius reducuntur. Vnum uerè ens, ad unam simpliciter unitatem refert, cuius unum ens tanquam posterius est necessariò parriceps. nequem, contra fingendum est unitatem similiter entis esse participem. Alioquin non simplex iam foret unitas. Sed multiplex aliquid atque compositum. Probat deinde hoc unum ens esse totum quiddam atque mustiplex, in quo alia sit enus rario, alia unitatis, idque uniuersum ens omnium quidem entium fontem existimat indicandum, sed posterius uno. De hoc quidem uno ente propriè librum teste Melisso Parmenides, portico stilo composuit, tanquam de secundo principio. Primum enim ineffabile affirmamus de ipso multa, quae hic in prima suppositione de uno negantur, in secunda de uno enre similiter affirmantur. fraquee cum Parmenides ait, se incepturum ab uno, discrimen significat inter se atque Zenonem in exordio disputandi. Zeno enim à multitudine cepit, hic ab uno. Atque cum de vno negentur hic omnia, quando Parmenides hic ait, se à suo illo uno facturum disputationis exordium, non debemus intelligere propriè ab uno ente.","prev":{"citation":"Opera omnia 1168.9","label":"Cap. LIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1168.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1168.9"},"next":{"citation":"Opera omnia 1169.5-8","label":"1169.5 to 1169.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1169.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1169.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}