{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 117.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 117.1-4","ref":"117.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/117.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/117.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/117.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":349,"text":"Angelus quidem quod sit unum quiddam, & quod sit actus, non à seipso habet, sed à Deo uerè uno, actuque purissimo. Sed quòd sit multiplex per potentiam suscipiendi & patiendi, habet ex seipso, quantum extra Deum productus, à productoris perfectione degenerat. Multitudo igitur naturalis est angelo. Anima quoque quòd una quaedam substantia sit; & quod sit actus stabilis per essentiam, non à seiosa, sed à Deo sortitur actu uno & stabilissimo. Quòd uerò multiplex sit & passiua, ex seipsa possidet, quia sub Deo locatur Quod denique mobilis, ex seipsa rursus quia sub angelo Sicut igitur unitas naturalis est Deo, & angelo multitudo, ita motus naturalis est animae. Lux Dei producit angelum, sub Dei scilicet umbra, lux Dei animam sub umbra produ cit angeli, Angelus à Dei uno actu unitatem stabilem ad piscitur, sub Dei umora cadit in multitudinem, anima Dei luce statum nanciscitur, sub umbra Dei multitudinem, sub angeli umbra mutationem. Fons unitatis Deus, fons multitudinis angelus, fons motionis est anima. Deus per seipsum unitas, angelus per Deum est unus, per se multiplex Anima per Deum una, per Dei umbram, id est. quia sub Deo est simul cum angelo, mul tiplex per seipsam mobilis. Qualitas per superiora habet ut moueat aliquid, per se habet ut materiae misceatur. Corpus per qualitatem habet ut agat, per se solum ut patiatur. Qualitas uno gradu excedit corpus, quod mouet ipsum, uno saltem cedit animae, quod mouetur ab illa Anima saltem uno excedit qualitatem, quod ex seipsa mouetur, uno ce dit angelo, quòd mutatur. Angelus animam uno quod manet, Deo cedit uno, quod multiplex est. Deus tamen per hoc unum abit super omnia in infinitum. Quod ita cecinit Zoroaster, ἑαυτὸν ὁ πατὴρ ἥσπασον οὐ δʼ ἐν δυνμειμὲν οδρα, κλεῖσκς ἶδιον πῦρ, Id est. Pater perseipsum rapuit, neque in mente quidem quae illum sequitur, proprium inclusit ignem. Quasi dicat, nullam habet cum caeteris comparationem. Corpus ab alio mo uetur solum, nihil enim natura sua facit. Qualitas mouet aliud, & mouetur ab alio. Ani ma mouet quidem aliud, sed à sripsa mouetur. Angelus mouet alia, id est, agit in alia, ipse quidem stabilis, sed non stabilis per seipsum. Nam per diuinam stat unitatem.","prev":{"citation":"Opera omnia 116.9","label":"LIBER III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/116.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/116.9"},"next":{"citation":"Opera omnia 117.5-8","label":"117.5 to 117.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/117.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/117.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}