{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1170.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1170.5-8","ref":"1170.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1170.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1170.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1170.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"Quae tamen propter diuersitatem suam, simplicissimo imò ipsi simplicitari competere nequeunt, quo enim pacto multitudo uniuersitasque differentium inter se idearum, quomodo genere opposito, scilicet identitas, alteritas, status, motus, item simile. dissimile, aequale, inaequale, atque similia, quae ibi ideales inferior proprietatum rationes sunt absulutae inter se differentes, pri mo consentanea sunt. Syrianus inter haec, & proclus omnium conclusionum capita, deos quosdam seorsum existentes ipse putant, & ut multirudo sit Deus quidam, & ipsa pars sit Deus alius, alius quoque totum. Rursus recta figura, & sphaerica, & iuuentus atque lenectus, similitudo, dissimilitudo, caeteraque sint numina quaedam, quae per omnes consequentias negatiuas quidem decernantur inferiora primo, affirmatiuas autem deinceps suo quoque ordine disponantur. Sed inuentum hoc poëticum potius quàm philosophicum esse uidetur Nobis uerò satis esse, haec tanquam propria quaedam entis uniuersi recipere. Quae & in primo ente suo modo sint atque sequentibus Meminisseque Parmenidem à proprietatibus magis uniuersalibus, ubi negat incipere deincepsque ad minus uniuersales consequenti quadam serie progredi, sic enim negatis illis consequenter negantur & ista. Quemadmodum si quis neget hoc esse animal, negauerit esse hominem, neque è conuerso affirmando uerò contra contingent. Nempe si affirmes hominem affirmantis animal, neque fit uicissim. Quoniam uerò à notioribus ubique ritè incipiendum est ut per ea possimus facile minus nota dignoscere. meritò in conclusionibus negatiuis negat primo, quod ab una manifestius est alienum scilicet multitudinem. per hanc consequenter, quae aliena minus, post plurima negat essentiam aut esse, quòd quasi uidebatur idem, neque tamen idem est, ac si adhibeatur uni, compositionem uel proprietatem affert. Postremò negat ipsum unum esse aliquid unum, ne fortè sit uel duo quaedam scilicet aliquid simul & unum, aut certè sit in genere quodam, uel ordine unum atque definitum: Plato igitur in epistolis uetat de ipso omnium primo quaerere, quale sit, uel quale quid sit. Conditiones enim eiurmodi. eminentiam ubíque deijciunt atque definiunt, sicut qualis uita, qualis essenquale bonum, similiter quale, uel quid unum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1170.1-4","label":"1170.1 to 1170.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1170.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1170.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1170.9-11","label":"1170.9 to 1170.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1170.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1170.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}