{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1172.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1172.5-8","ref":"1172.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1172.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1172.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1172.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":344,"text":"Partes autem ad unam totius formam con ditione propria conspirantes, sunt sub terminata quadam totius specie terminatae, denique multa etiamsi nunquam coëant, simpliciter multa sunt, partes uerò fiunt totumque conflant, quando colerit & certa quadam ratione coierint. Multitudo igitur in ordine rerum totum anrecedit & partes. Quomodo uerò sicut unum antecedit ens, sic & multitudo, uel numerus in mundo intelligibili antecedat entia numerosa, & compositiones totorum quaslibet, siue ibidem, siue in sequentibus subinde fiant, satis in libris de ideis, & generibus entis, & numeris diximus, cum Plotino, nisi enim in primo ente formali, entium multorum fonte, naturales quaedam rationes inessent atque praecederent, ad aquarum quasi normam distribueretur entium multitudo, omnis utique turba rerum, uel hic, uel ibi sorte quadam absque ordine, certoque numero uel termino, uel fine contingeret. Proin de si primam quaerimus causam multitudinis, eandem inueniemus huius atque unionis originem. Quòd enim res quaelibet atque cunctae quodammodo unum sint extra controuersiam. habent ab ipso simpliciter uno. Quod & saepe unitatem ipsam cognominamus. Quòd rursus multae sint accipiunt ab eodem. Multae namque sunt per ipsam multitudinem, sicut unum per unitatem, ipsa uero multitudo non, inquam, haec uel illa, aut horum, aut illorum, sed ipsa per se simpliciter multitudo, nihil est aliud, quàm unitates quaedam ab ipsa simpliciter unitate secundae propagatae, passim atque distriburae. Non recipient ergo Platonici Peripateticum illud, unitatem multitudinemue ad ens ipsum quasi conditiones quasdam eius quodammodo sequi, sed praecedere potius. quatenus ex ipso simpliciter uno, ad ens & entia deriuantur, latiusque unum praedicari quàm ens, siquidem priuationes quaelibet, ita ut habitus dicuntur unum, sicut enim uisus unus, uox una, ita caecitas una, unumque silentium, opinio uera unum aliquid, falsitas unum aliquid, amplius quoque multitudinem quamens praedicari. Quippe cum non res ipsae solum multae, sed rerum etiam priuationes multae dicantur. Non solum praesentia multa. sed & futura, pariter atque praeterita. Multae opiniones uerae, multae falsae, unitas igitur unitatumque multitudo, quae & simplex primaque multitudo est, uidetur ordinem entium antecedere. Quòd igitur haec entia sint non solum efficienter ab uno, sed etiam à primo ente formaliter habent. Quòd autem, multa sint ab ipso solum simpliciter unon à quo & unitatem numerus entibus est infulus.","prev":{"citation":"Opera omnia 1172.1-4","label":"1172.1 to 1172.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1172.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1172.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1172.9-12","label":"1172.9 to 1172.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1172.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1172.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}