{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1173.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1173.1-4","ref":"1173.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1173.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1173.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1173.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Vbi longa inductionis serie docet, non umbratili huius corpusculi forma, sed uera animi pulchri tudine, sapientia scilicet & prudentia amicos aucupari decere. Tertio loco confutat, & primo Solonis sententiam, qui amatos inquit amicos esse. Qui tamen saepe amantes ode runt. Addit etiam nec amantes duntaxat, amicos esse, quia sępe odio habentur qui amant. Vbi concludit reciprocam beneuolentiam, amicitiam esse uocandam. Deinde Empedoclem reprehendit, qui quamlibet simpliciter similitudinem ad amicitiam sufficere uoluit. Quod falsum esse artium multarum similitudo declarat, quae inuidiam & odium sae pius quàm amicitiam gignit. Accedit postmodum Hesiodi Heraclitique opinio, quod dissimilia sint amica. Idque falsum esse ex eo constat, quod odium & amor cum dissimilia sint, amica non sint, nec iustus uir & iniustus, & de alijs eodem pacto. Quod si quid aliquando dissimile sui appetere uideatur, ut aridum quod est, humorem, caloremue quod frigidum, dicendum est non amare contrarium, sed sui ipsius restitutionem ex contrario quaerere. Quod enim calore nimio praeter naturam suam utitur, per frigus temperiem naturalem reducitur. Quare non frigus, sed temperiem per frigus amat. Idem est de caeteris contrarijs iudicandum. His confutatis opinionem quandam, ut suam quasi uaticinans Socrates infert. Vbi trifariam affectiones animi diuidit, bonum animum, malum, neutrum. Malum bono propter diuersitatem amicum esse nunquam. Malum à malo propter iustitiam laedi. Ergo nec hos inuicem amicos esse. Neutrum quoque amare malum impossibile, majum enim cum obsit, suapte natura odio semper habetur. Restat ut amicitia sit inter bonum & malum, & neutrum atque bonum. Et illa quidem in gaudio, in desiderio haec consistit. Ex quibus duae quaedam amicitiae species ortae sunt. Sed insurgunt obiectiones quaedam, quae id turbare uidentur, quas Socrates palàm infert, solutiones uerò clàm innuit. Prima, quia bonus bono similis, similia uero non esse amica contra Empedoclem dictum fuit. Vbi intelligendum, non dictum esse similia nullo modo amica fieri, imò negatum quod simpliciter quaelibet similitudo ad amicitiam procreandam sufficiat.","prev":{"citation":"Opera omnia 1172.5-2-7","label":"1172.5 to 1172.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1172.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1172.5-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1173.5-8","label":"1173.5 to 1173.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1173.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1173.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}