{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1173.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1173.5-8","ref":"1173.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1173.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1173.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1173.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":331,"text":"Item cum secundo obijcitur: bonus seipso sufficit, ergo non desiderat alterum unde non amat, quare nec boni amicus est: Exponendum est quod haec absurditas non ex Platonis mente sequitur, sed ex Empedoclis & Heracliti dictis, in quibus amoris desiderium ab amicitia non distinguunt, quare una cum amicitia cupiditas perpetua sit necesse est. Plato uerò amicitiam habitum quendam esse uult ex amore diuturno contractum. Quo fit ut amor sit exoriens amicitia. Amicitia uerò inue teratus amor, in quo multò plus uoluptatis quàm desiderij restat. Ex quo sequitur, ut qui cupierat, iam delectetur. Itaque amicitiae habitus non necessario desiderio praesentia ardorem, sed delectationem exigit. Ergo si bonus bonum minus desiderat, non tamen minus, bonus bono gaudet quod ad seruandam amicitiae rationem plurimum ualet. Atque haec una est amicitiae species, interbonum uidelicet, atque bonum in gaudio potius quàm in desiderio constituta. Est & altera, quae desiderij plus quàm uoluptatis includit, inter neutrum bonumque exoriens. Quae quidem qua ratione fiat, & cuius gratia, & propter quid, in textu satis patet. Describit illam primo ut opinio porrigit, deinde paulatim emendat. Nam cum dixisset, neutrum propter malum inimicum amare bonum amicum boni amicique gratia, statim dictis obijciendo corrigit. Vbi primum docet, amicitias omnes, quae ad homines diriguntur, imperfectas esse, & imagines amicitiae, quae ad ipsum primum bonum rerumque omnium respicit authorem, quod primo amatur, & causa est ut amentur haec omnia. Et quisquis aliquid amat, ipsum primum tanquam finem amoris habet. Nam a primo bono bonum omnibus inest: à primo pulchro, gratia singulis adest, bonitas uerò trahit nos, allicit pulchritudo. Non ergo ista nos inferiore mouent, sed primum illud in istis trahit & allicit. Illud itaque in istis simul atque ex istis non ista amamus. In quo Platonis nostri pietas in Deum, summaque religio mirificè fulget. Ostendit praeterea non semper nos alterius gratia amicos esse. Neque enim primum bonum, boni alterius gratia exoptamus. Item non propter malum, bonum cuperes. Quia etiam tiam omni malo est rerum natura sublato restaret bonum suapte natura gratum, & apetitus in eo quod minus bonum, ad bonum majus consequendum traheret.","prev":{"citation":"Opera omnia 1173.1-4","label":"1173.1 to 1173.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1173.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1173.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1174.1-4","label":"1174.1 to 1174.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1174.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1174.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}