{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1174.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1174.1-4","ref":"1174.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1174.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1174.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1174.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"Non enim alum est, quod summi boni excitat appetitum, sed ipsius minus boni egestas ad sul repletionem in summum bonum conuertit: quae quidem non malum, quia nunquam malum ad bonum, & contrarium ad contrarium, sed inchoatio boni potius nuncupanda. His ad emendationem illatis principium quoddam inducit amicitiae perfectius instigandae: Inquit enim cognationem & naturae conuenientiam amicitiam parere, de qua sa tis in principio diximus. Postremò iuuenes illos adolescentesque mordet, quod ignorent quid merito amandum sit: quae amicitia uera, quo pacto honeste stabiliterque confletur, & antequam haec discant, temere, procaciter, & petulanter amicitiam inire cotendant. Sed ne illos infestos sibi redderet, clam ista significauit, & seipsum unà cum illis reprehendit. Haec de argumento satis. Ad Lysidem ueniamus. In Theaetetum Platonis, uel De scientia, ad Petrum Medicem patriae patrem. Epitomae. IALOGVS de scientia Petre Medices insurgit altius, & dignas miro ingenij tui acumine quaestiones mouet: quarum capita solutionesque in hoc compendio summatim animaduertes. Vbi quid scientia non sit, quid sit, & unde, & quomodo, disputatum reperies. Socrates quidem quid scientia sit interrogat. Theaetetus autem respondet scientiam esse Geometriam, Arithmeticam, caeterasque huius generis disciplinas, & artes singulas. Hanc Socrates responsionem tanquam interrogationi minus congruam respuit. Quia cum interrogaretur quid scientia sit, non quid, sed quod scientiae sunt, enumerat, & cuius scientiae sunt, exponit. Qui enim Arithmeticam dicit, non scientiam ipsam, sed numerandi scientiam: & qui Geometriam, metiendi scientiam dicit: Deinde ridicula responsio est, cum per ignota reddatur. Nemo enim potest quid haec scientia numerorum uel figurarum sit, nosse nisi quid est scientia, nouerit. Praeterea superflua responsio est. Nam cum posset paucis complecti ipsius scientiae rationem, dinumerandis singulis infinitum iter ingreditur. Affert posthaec Pioragorae definitionem, scientiam sensum esse dicentis. Hominem quippe Protagoras rerum omnium mensuram esse censet, existentium quidem ut sunt non existentium autem, ut non sunt, & quaelibet cuique talia esse, qualia cuique uidentur. Quales enim res quaeque sunt, tales sentiri.","prev":{"citation":"Opera omnia 1173.5-8","label":"1173.5 to 1173.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1173.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1173.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1174.5-8","label":"1174.5 to 1174.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1174.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1174.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}