{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1174.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1174.5-8","ref":"1174.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1174.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1174.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1174.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"Quales sentiuntur, tales phantasiae, id est, sensui interiori uideri. Quo effici uult, ut sensus scientia sit. In hoc sanè Thales Milesius, Homerus, Epicharmus, Empedocles, Heraclitus, Protagoras consenserunt. Nam cum inquit Thales aquam omnium esse principium, & Homerus patrem omnium Oceanum, matrem Tethydem esse, omnia ostendunt influxu uersari. Hos reliqui quos memorauimus, imitati, nihil esse unquam, sed fieri semper unumquodque dixerunt. Vnde nihil in se absolutè tale potius esse, quam tale, sed per motum, mixtio nem, relationemque unius ad aliud, huic quidem tale, illi tale, & fieri, & uideri. Quod omnia in motu sint, ex eo constare putant, quod à motu omnia fiant: quod autem à motu omnia, ex eo conijciunt, quod a quo quidque fit, per illud & conseruatur. Sed tam illa quae ad animam, quam quae ad corpus pertinent motu & exercitatione seruantur, ocio torporeum pereunt. A motu igitur omnia. Praeterea quamdiu coelorum Sphaerae mouentur, miscentur quatuor elementa. Quatenus ista miscentur, eatenus inferiora gig nuntur quae postquam genita sunt, exercitatione seruantur, haec igitur omnia motus efficit. Addunt quod ex calore generatio, calor ex motu Solis uel collisione corporum prouenit. Quod autem nihil secundum seipsum unum aliquid sit, sic exemplo inducunt: albedo, & quisque, calor, nec oculorum aspectus est, neque corporum motus, sed ex aspectu motuque medium quiddam resultat, id est, talis circa oculos passio. Et ex diuersa aspicientis dispositione uarioque intuendi modo, colores uarij, & aliâs alij, & uidentur, & fiunt. Praeterea radiorum mo tus uarius corpora pulsans, oculosque feriens, diuersas & omniformes imagines offert. Quinetiam saepe diuersis hominibus animalibusque circa idem diuersus color apparet & est: saepe quoque eidem, & circa idem: quenquam non eodem, sed alio tempore, ob naturae ipsius mutationem. Opinatur igitur quicquid est, esse motum. Motus autem species duas, unam in agendo, in patiendo alteram, horum motuum commixtione, omnia ut ipsi aiunt, conficiuntur. Euentus specie gemini, numero infiniti sunt, sensibile uidelicet, atque sensus, qui cum sensibili fit semper atque congreditur.","prev":{"citation":"Opera omnia 1174.1-4","label":"1174.1 to 1174.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1174.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1174.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1175.1-2-3","label":"1175.1 to 1175.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1175.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1175.1-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}