{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1175.1-5","citation":"Ficino, Opera omnia 1175.1-5","ref":"1175.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1175.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1175.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1175.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":353,"text":"Cap. LXI. rminum est uniuersalius quàm figuratum, quicquid enim figura praeditum est, finibus est inclusum, neque tamen quicquid finibus est astrictum, ut linea, est etiam figuratum. Negauit ergo unum habere terminos tanquam uniuersalius, priusquam haberet figuram. At que ex uniuersali negatione, ritè negationem adduxit particularem. Rursusque prius negauit figuram quasi generale aliquid, quàm species è medio tolleret, rectum scilicet & rotundum. Atque uicissim dum negauit unum rectae figurae esse particeps, uel rotundae, non solum has duas figurarum extremas è medio sustulit, sed medias. etiam participes extremarum, Conum, chylindrum, triangulum, & quadratum. Tametsi ridiculum foret, si quasi magnum aliquid moliretur, negare scilicet mathematicas de uno figuras. Quod quidem certum est, super omne continui genus, imò super uniuersum ens existere, sublimiores ergo figuras, quàm mathematicas uni negat, dum has quoque euidentissimè negat. Inter hęc nota, quod monuimus alibi. Parmenidem per opposita semper uersari negando, per ens unum, & multitudinem, uni huic oppositam, per partes, atque totum per principium atque finem, per rectum atque rotundum, persitum in seipso, uel in alio, per statum atque motum, atque similia, ut ubique significet ipsum, unum, nec esse utrunque oppositorum, alioquin foret multiplex, non simpliciter unum, nec rursus alterum oppsitorum esse. Alioquin non faceret alrerum, oppositionemque pateretur, tanquam non simpliciter absolutum. Iuuat hic cum Proclo saepe nostro parumper inuestigare utrum Plaro sub eadem significatione figuram hic quidem de uno negauerit, in Phaedro autem de loco super coelesti, id est de na tura intelligibili. Ibi enim per locum sub coelo, sensibilem, uel ad summum animalem designat naturam, per locum uerò coelestem, intellectualem. per supercoelestem, intelligibilem Quam sanè naturam appellat infiguratam. Cum uerd de illa affirmet ibi multa, scilicet essentiam & intelligentiam & alia, quae hic de uno negat: Meritò, & alio quodam sensu illam infiguratam, & unum, inquit, infiguratum, respondeo uerò non tam cum Proclo, quàm Plotino essentiam primae mentis sibi mox intelligibilem, nondum habere figuram, id est exactam idearum distinctionem, quam in seipsa concipit intellectualis mentis eiusdem uirtus, mox in suam substantiam se reflectens. Ipsum uerò unum, non habere figuram, significat, nullum habere, uel habiturum in se discrimen idearum, absolutis inter se proprietatibus differentium, alioquin nec foret simpliciter unum, & iam in qualibet idea determinatum esset, atque finitum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1175","label":"Cap. LX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1175","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1175"},"next":{"citation":"Opera omnia 1175.6","label":"Cap. LXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1175.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1175.6"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}