{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1175.1-2-3","citation":"Ficino, Opera omnia 1175.1-2-3","ref":"1175.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1175.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1175.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1175.1-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"Quotiens enim sentiendi uis aliqua, & aliquid illi consonum unà cohaerent, eorum concursu duo quaedam proueniunt: circa id quod obiectum est, species sentienda, color, sapor, odor, caete raque huiusmodi: circa uim animae, sensus. Quibus disiunctis, ista non fiunt, quo fit, ut ex ijs quae quinque sensibus offeruntur, nihil tale suapte natura uel tale sit: sed cum sensu congrediens aliâs aliud fiat. Nihil enim agens uel patiens secundum seipsum est, sed in alterno congressu utrunque. Quare nihil seipso unum aliquid est, sed ad aliud & alicui semper fit, nec est unquam, uerum fit, fluitque semper. Haec autem ex eo redarguit Socrates, quod ebrij, & hi qui Phrenesim patiuntur, & insani, & dormientes cum somn ant. nec non qui sensus alio quodam morbo corruptos habent, uera sentire se, & cogitare affirmant, cum omnia tamen illorum uisa falsa esse dicamus. ( Quo efficitur, ut non omnia quae uidentur, uera sint. In eandem dubitationem cadunt, quaecunque uigilantes sobrij quae sentire dicimur. Nam aequum fermè tempus somno, & uigiliae uicissim damus. Idcirco dubium est, utrum haec an illa potius somnia falsaque sint. Qui uerò apparentia omnia uera esse opinanti uolunt, sic utique responderent, quod uariae agentium patien tiumue affectiones diuersa producunt, & obiecta quae sentiuntur, agunt secundum patientis sensus affectionem. Haec in uigilante, & dormiente, aegrotante, & beneualente alia est. Quapropter & alia iudicia fiunt, omnia tamen uera, quia omnia cuique talia sunt, qualia iudicantur. Meminisse enim oportet quod supra dictum, nil sui natura absolute unum aliquid esse, sed ad alterum, & alteri, & alterius esse, quicquid aliquid est. Imò fieri quicquid fit aliquid, esse uerò nihil. Haec itaque sibi inuicem consonant, secundum Home rum & Heraclitum, omnia fluere: secundum Protagoram rerum omnium mensuram esse hominem: secundum Theaetetum, scientiam esse sensum. Aduersus eos ita Socrates argumentatur. Si sensus scientia est, bruta quae magis quàm homo sensibus ualent, scientia praestabunt. Item si uerè sunt quaecunque uidentur, cuius libet hominis cogitationes aequè rectae sunt, nec ullus alio sapientior, nec homine Deus.","prev":{"citation":"Opera omnia 1174.5-8","label":"1174.5 to 1174.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1174.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1174.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1175.4-7","label":"1175.4 to 1175.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1175.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1175.4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}