{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1176.1-3","citation":"Ficino, Opera omnia 1176.1-3","ref":"1176.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1176.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1176.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1176.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Cap. LXII. cuntur ex se ipsis existere, uel produci. Armenides in poëmate quidem affirmauit, unum ens in se ipso, & circa se manere, hic autem Pnegat ipsum simpliciter unum in seipso manere, uel in alio, attribuens ei propriè nusquam esse. Neque enim in causa est, quod est causa causarum, nec in sequentibus, quod nullam ad haec inclinationem habet, uel habitudinem, in loco enim uel subiecto, uel tempore, uel genere, uel in toto tanquam partem, uel totum ut in partibus, esse quod est primum, nemo utique suspicatur: neque est insuper in seipso simplicissimum illud. in quo non est aliud atque aliud, ut propre tea alterum adhaereat alteri, uel toti partes insint, uel totum sese complecti nitatur. Vnum uerò ens, id est intellectus primus, est ubique. Primo quidem est in causa, id est ipso bono intelligentiae patre, deinde etiam in seipso, penes quem est intelligentia in uita, haec in essentiae idea in ipsa intelligentiae distinctione consistunt. Est insuper sequentibus, singula prouidenter ubique disputans formasque quodammodo similes exemplari ubique disponens, sed & in hoc officio quia nul quam propriè cohibetur, ideo singulis ubique pariter adest. Proprium quidem est, intellectus ipsius, dum in alio est scilicet patre suo, interim in seipso manere, id est, & ad se ipsum perfecta quadam animaduersione reflecti, & sequentibus nullis coërceri, uel affici, id uerò intelligentiae propri um, id est esse in alio, simul atque intellectualiter habitare secum non conuenit ipsi simpliciter uni sed praestat ipsum esse nusquam Quod quidem sufficienti diussione probatur, si enim alicubi est, uel in se est, uel existit in alio, cum uerò neque in se, neque in alio sit. consequenter dicitur esse nusquam. Proinde ubi probat unum non esse in alio, quia uidelicet circum per multas partes tangeretur ab eo, targererque similiter.","prev":{"citation":"Opera omnia 1176","label":"Cap. LXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1176","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1176"},"next":{"citation":"Opera omnia 1176.4-7","label":"1176.4 to 1176.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1176.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1176.4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}