{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1179.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1179.1-4","ref":"1179.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1179.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1179.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1179.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":349,"text":"Cap. LXVI. CIIIS. Vinque generaentis in sophiste tractantur, ac nos eadem in Philebo & Timaeo, atque Plotino latius pertractauimus. Hic itaque breuiter perstringemus, primo quidem iteCrum admonentes, quod & in superioribus admonuimus. Dum Parmenides de uno negat omnia genera & propria entis. totum ens negare deuno, de quo post omnia entis, propria manifestè tandem negabit essentiam, dum uerò negat quaecunque pertinent ad ens, de uno, tanquam illa minus digna unum uniuerso enti praeponere. Repetam iterum, sicut omnis multitudo talium, taliumue entium ad unum ens tale reducitur, sic omnia in primis entia talia, siue talia ad unum primum simpliciter ens postremo reduci. Idque unum ens ab ipso simpliciter uno pendere. Qua igitur ratione hoc unum ens simpliciter est, ab uno sortitur essentiam. Qua uerò procedendo existit ab illo alteritatem nanciscitur, atque notum. Qua rursus existendo, ab illo ad se conuertitur, & ad illud identitatem accipit atque statum: Per essentiam quidem hoc est secundo, quod primo illud existit. Per alteritatem uerò, & ab illo, & ipsum intra se, ab alijsque distinguitur. Per motum quoque progreditur inde, progreditur intra se, progreditur & ad alia operando. Per identitatem simile est illi, condruit quoque secum. Cum caeteris quoque consentit. Per statum deníque nec ab illo, nec à seipso discedit, firmiterque propria retinet, neque cum alienis se confundi permittit. Mitto nunc quomodo essentia dependens ab uno, non unum est, & unum, quia uerò non unum fortitur infinitatem. Sed rursus quia sit unum terminum adipiscitur. Infinitatem quidem habet praecipuè penes uitam. Terminum uerò penes intellectum, rursus per infinitatem praecipuè haber motum, atque alterum. Per terminum uerò praecipuè statum, atque idem. De his profecto in Philebo, & sophiste latius pertractamus. Post quinque rerum genera, quae in pri mo pro sua dignirare sunt, & in sequentibus omnibus pro sua cuiusque natura, in primo emicant mulriformes ideae, & in sequentibus multae formae. Sed antequam prosequamur, quomodo Parmeni des hic postquam negauit de uno statum, atque notum, negetidem, atque alterum, operae pretium fortè fuerit recensere triplicem negationum ordinem à Proclo diligentius obseruatum. Alia sane negantur de uno, quantum sibi competit ad seipsum, atque hic est primus apud Parmenidem negationis gradus. Alia uerò quantum sibi pariter & ad alia, hic gradus est secundus.","prev":{"citation":"Opera omnia 1179","label":"Cap. LXIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1179","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1179"},"next":{"citation":"Opera omnia 1179.5-6","label":"1179.5 to 1179.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1179.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1179.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}