{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1179.1-2-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1179.1-2-4","ref":"1179.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1179.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1179.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1179.1-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Nam siquis dum Socratis speciem in memoria seruat, Platonem ipsum offendat, putetque se ob quandam similitu dinem Socrati rursus occurrere, postmodum Platonis sensum uelut à Socrate hauriens, memoriae Socratis ipsum accommodet, opinio falsa resultat. Atque hoc pacto opinio falsa sit ex collatione sensus ad cogitationem. Fit & alio modo, collationem commutationeque cogitationis unius ad alterius cuiusdam cogitationem: potest enim quis nume rorum quorundam species, quae in memoria latent, etiam absque praesente sensu, cogitan do inuicem permutare, ita ut XII. pro xI. & contra xI. pro XII. capiat. Verum dubitatio quaedam suboritur. Nam quicunque species seruat, scit ea quorum species habet, hos ergo scit numerus. Sin commutat, ignorat. Quare simul eadem & scit, & ignorat. Respondendum, non esse absurdum, ut is qui uno modo scit, & ignoret alio. Nam is habi tu quidem scit, actu ignorat. Quo circa his nihil impedientibus, duae falsae opinionis spe cies inuentae sunt, & paulò antè expositae. Oritur & aliud dubitatio. Qua si quis dum scientias, duorum quorundam habet, commutando falso opinetur, & alterum pro alte ro capiat, uidetur rem ipsam cuius habet scientiam, ignorare, & quod deterius est, scientia ipsa, non ignorantia ignorare, cum scientia commutationis causa sit, ignorantiae commutatio. Quod si ita est, cum scientia ignorare nos faciat, nihil prohibet quin ignorantia scire efficiat. Respondet ad haec Theaetetus ponendam in animo inscitiae, sicut & scientiae speciem, & qui alterum pro altero capit, falli, atque ita per ignorantiam potius quàm per scientiam ignorari. Responsio haec minimè sufficit, quin eo dem modo, quo & supra, quaeretur, si commutat eas inuicem species, utrum cognoscat utraque, aut ignoret, aut alteram norit, alteram ignorauerit. Vnde superior controuersia omnis redibit. Item si ponenda species, quasi scientia noscitur, & qua inscitia iterum species aliae quibus species hae noscuntur, ponendae sunt, & aliae rursus quibus illae, atque ita infinitum progrediamur.","prev":{"citation":"Opera omnia 1278.9","label":"1278.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1278.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1278.9"},"next":{"citation":"Opera omnia 1179.5-2-7","label":"1179.5 to 1179.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1179.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1179.5-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}