{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 118.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 118.1-4","ref":"118.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/118.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/118.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/118.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"Tertium, quia si tantò melius res quaelibet mouetur, quanto est motori propinquior, & ad optimum motum perueniendum est, oporter alicubi esse aliquid in quo eadem sit mobilis & motoris essentia. Quartum, quia si mouendum est aliquid, oporter uel motorem ad mobile ipsum conuerti, uel conuà, uel uteunque uicissim. Ponantur igitur in natura angeli Deusque solum & corpora. Illi ad haec non accedent, quia sunt immutabiles, neque haec ad illos, quia suapte natura torpent. Ergo nec ullus erit motus in rebus. Sit ergo necesse est natura quaedam sua sponte mutabi lis, quae perse accedens ad corpora, torpentia ea suscitet, & ipsa peruigil uires suas in se ipsapnius experiatur, quàm edat in corpore, ut sicut à spiritali substantia, sit substantia corporalis, sic à spiritali motu corporalis motus efficiatur. Quod quidem intellexisse Platonem in Legibus arbitior, ubi inquit: Si nunc stent omnia, & paulò pòst moueri ali quuid debeat, quid primò mouebitur? Ipsum uidelicet quod per seipsum agile est ad mo tum, tanquam mouendi uirtuti propinquius, cuius motum caetera quoque motui subiecta sequentus. Id uocat in Phaedro fontem & principium motionis. Fontem, quia ex se e imhbet, principium, quia effundit in alia. Sed hic oritur dubitatio. Si Deus & angelus mouent aliquid, atque anima illis subijcitut, ab illis utique agitatur, quomodo igitur à se mouetur? Respondeamus in hunc modum. Cum inspiceret pratum Apelles, conatus est ipsum colorib. in tabula pingere. Pratum quidem totum subitò se monstrauit, & subitò appetitum Apellis accendit. Demonstratio huiusmodi & accensio, actus quidem di ci potest, quoniam agit aliqui, motus uerò nequaquam, quia non peragitur paulatim. Motus enim est actus per temporis momenta discurrens. Actus uerò considerandi atque pingendi qui in Apellesit, matus ideò dicitur, quoniam transigitur paulatim, modò enim alium florem inspicit, modo alium, pingitque similiter. Pratum profectò facit ut anima Apellis uideat ipsum & appetat pingere, sed ut subitò. Quod autem per diuersa temporis momenta mnc herba una, nunc alia uideatur, & similiter exprimatur, non ipsum efficit pratum, sed Apellis anima, cuius ea natura est, ut non simul inspiciat uaria, reseratque sed paulatim.","prev":{"citation":"Opera omnia 117.9","label":"LIBER III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/117.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/117.9"},"next":{"citation":"Opera omnia 118.5-8","label":"118.5 to 118.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/118.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/118.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}