{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 118.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 118.5-8","ref":"118.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/118.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/118.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/118.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":358,"text":"Ergo motionis huius quae in uidendo est atque pingendo, initium & finis est pratum. Inde enim pictoris coepit consideratio, eodem tendit & appetitio. Sed fons per quem talis actus paulatita fit & tempore, motusque dicitur, est pictoris ipsius anima. Similiter apud Platonicos anima rationalis perpetuo quodam lumine Deum quodammodo & angelum cogitat siue auguratur, seque ipsam appetit ad eorum similitudinem pin gere, tum speculationem, tum moribus atque actione, sese paulatim formando, se mouet. Motio haec ex animae ipsius natura effluit proprièm, tanquam fonte proprio motionis, id est, operationis, scilicet temporalis, incitatur autem à supernis tanquam ab extrinseco initio atque fine. Infusio quę à supernis manat in animam, una stabilis subita fit & aeterma, & quantum in se est, similia quoque in anima operatur, id est, subita, & stabilia, & aeterna. Quod autem operationes animae & opera paulatim tempore fiant atque mutentur, ex propria animae natura supernis imbecilliore procedit. Sed iem totam hoc accipe exem plo. Sol ex seipso lumen habet, infundit ipsum momento in Mercurium. Mercurius quoque momento totum suum accipit lumen, manetque semper, deinde plenissimus. Sol idem lumen momento infundit in Lunam, Luna non suscipit ipsum momento, sed tempore. Nam prout aliàs aliter in Solem uertitur, ita aliàs aliter accipit lumen, & per naturam su am uicissitudine luminis uariatur. Sol Deum, Mercurius angelum, Luna significat animam. Quod autem de Mercurio dico, de omnib. similiter super Lunam stellis dictum intellige. Sicut enim illae ad Solem, sic ad Deum angeli referuntur. Anima uerò sola sicut Luna ad Solem, ita se habet ad Deum. Quapropter nihil obstat quin anima à diuinis descendat, capiatque diuina, & tamen per naturam propriam moueatur, semperque moueti possit & uiuere, Anima est medius rerum gradus, atque omnes gradus tam superiores, quàm inferiores connectit in unum, dum ipsa & ad superos ascendit, & descendit ad Cap. inferos. Aeterum ut ad id quandoque ueniamus, quod cupimus, in quinque gradus iterum omnia colligamus. Deum scilicet & angelum in arce naturae ponentes, corpus & qualitatem in infimo, animam uerò inter illa summa & hęc infima mediam, quam meritò essentiam tertiam ac mediam more Platonico nominamus, quoniam & ad omnia media est, & undique tertia. Si à Deo descenderis, tertio descensus gradu hanc reperis. Tertiò quoque ascensus gradu, si supra corpus ascenderis, huiusmodi essentiam in natura summopere necessariam arbitramur.","prev":{"citation":"Opera omnia 118.1-4","label":"118.1 to 118.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/118.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/118.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 119.1-4","label":"119.1 to 119.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/119.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/119.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}