{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1180.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1180.1-4","ref":"1180.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1180.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1180.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1180.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"Cap. LXVI. lutum. Vatuor circa idem & alterum conclusiones adducit, quoniam uerò ab euidentioribus est inchoandum, meritò de uno negat esse, uel alterum à seipso, uel alijs, idem tanquam manifestiora priusquam neget, uel este idem sibi, uel ab alijs alterum, quae quidem duo sunt disPraeterea quoniam alteritas alienior est ab uno, quàm identitas, prius arguficiliora probatu. mentatur unum non esse alterum à seipso, tanquam concessu facilius quàm argumentetur unum non posse alijs idem. Probatio uero prima est eiusmodi: Si unum esset alterum à seipso alterum & discrepans ab uno foret, non esset igitur ipsum unum. Secundae uerò probationis haec est forma.: Si unum esset idem alteri iam esset illud alterum, non igitur erit ulterius ipsum unum, sed al terum, erit ab uno scilicet aliud quiddam praeter ipsum unum. Tu uerò hic intellige unum ipsum nullam cum alijs identitatem communionemque habere, si enim quantò altior causa est, tantò remotior est à proprijs effectuum suorum conditionibus, altissima certè causa causarum ab omnibus entium omnium proprietatibus est penitus segregata. Itaque cum rebus ullis neque specie, neque genere, neque ordine congruit. Alioquin non solum foret ipsum quod existit, uerum etiam speciei, uel generis, uel ordinis illius foret particeps, neque foret amplius simplacer unum, nempe quod partic pat aliquid, non est solum id ipsum, quod participatur ab eo, sed praeterea aliquid aliud. Alioquin non esset illius particeps, sed illud ipsum prorsus existeret, ipsum igitur unum nullius est particeos, ne fortè desinat esse simpliciter unum: Inferiora quidem non participat, ipsius uidelicet maiestare prorsus indigna, superius autem aliquid participare non potest, quod enim superius uno: Profecto quatenus per rerum gradus ad superiorem causam gradatim superioremque conscendimus, eatenus ad magis unum, & simplicius peruenimus, ipsum ergo simpli Neque fingere licet ipsum uere unum esse geminum, scilicet NIO citer unum est cunctis excelsius. hoc & illud: alioquin qua ratione unum est utrumque non different.","prev":{"citation":"Opera omnia 1180","label":"Cap. LXVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1180","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1180"},"next":{"citation":"Opera omnia 1180.5-7","label":"1180.5 to 1180.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1180.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1180.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}