{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1181.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1181.1-4","ref":"1181.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1181.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1181.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1181.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":334,"text":"Vult enim esse intelligibile primum & secundum, in eo ideas, id est, diuinae mentis species motionesque, & mentes alias, & animas contineri, in hoc numeros, & figuras. Numeri quippe & figurae quamuis incorporalia sint, tamen quia diuisionem aliquam suscipiunt, non pari dignitate, qua impartbiles substantiae censenda sunt. Illorum cognitionem proprio nomine intellectum, eorum cogitationem intellectualem uocat. Sensibile quoque pari di uisione partitur, in primum scilicet, & secundum. In primo locat corpora omnia corporeaque. In secundo umbras & imagines corporum, siue in aqua, siue in speculis appareant. Et eas ita se habere ad corpora, ut mathematica ad diuina existimat. Perceptionem corpo rum, credulitatem propriè nominat, umbram, imaginationem. Deinde circa umbras corporum, uel corpora, uel mathematica, scientiam esse negat, sed in solo intellectu diuinorum eam locat. Quod & in hoc dialogo significauit in principio, cum scientiam & sapientiam idem esse proponeret. Nam sapientiam esse diuinorum contemplationem ubique testatur. Quod uerò differat intellectus ipse, id est, scientia ab opinione, in libro de natura his uerbis ostendit. Si intellectus ueraque opinio duae res sunt, necesse est ideas per se nec intellectu potius quàm sensu comprehendi. Sin uerò ut quibusdam uidetur, ueta opinio ab intellectu nihil differt, omnia quae corporea sentimus, certa habenda sunt. Sed opinor duo esse cenda, propterea quod utraque magna differentia distant, quippe quorum alterum doctrina nobis insinuat, alterum per ualionis assumptio. Alterum quidem semper cum ratione uera, porrò sine ulla ratione alterum. Alterum eorum nulla ra tione traducibile, alterum nutans incertumque. Quid, quod rectae opinionis omnis homo particeps? Intellectus autem Dei proprius, & paucorum admodum electorum hominum? Eadem fermè in Memnone Phileboque testatur. Quid ergo scientia est? diuina rum rerum certa ratione comprehensio. Haec intellectu, primo ac semper. In ratione secundò, nec semper. Nam ratio cum inter intellectum opinionemque media sit, quoties ad inferiora porrigitur, opinionis repletur erroribus, & diuina cogitare desistit. Cum uero ad mentem sui ducem conuertitur, diuinorum cognitionem haurit. Quam proprio nomine in mentem sapientiam, in ratione reminiscentiam Plato nuncupat. Et ideo de obstetricia facultate per quam reminiscimur, hoc in dialogo disputauit, ut non modo quid scientia sit, uerum etiam quomodo acquiratur intelligeremus.","prev":{"citation":"Opera omnia 1280.5-7","label":"1280.5 to 1280.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1280.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1280.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1181.5-7","label":"1181.5 to 1181.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1181.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1181.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}