{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1182","citation":"Ficino, Opera omnia 1182","ref":"1182","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1182","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1182","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1182.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":230,"text":"Cap. LXXI. Vnum nec sibi, nec alijs est aequale, uel inaequale. N mundo intelligibili ultra terminum infinitatemque, quae alibi declarauimus, identitatem quidem ponunt etiam propter essentiam formarum omnium unam, semperque eandem, alteriAtatem uero etiam propter multiformes ideas, similitudinem quoque, quia conformes sunt sem perque in habitu simili perseuerant, dissimilitudinem uerò, quoniam ratione inter se sunt differentes. Propterea & dissimilia faciunt, aequalitatem insuper, quia semper aequalis uirtutis & actionis est niodus, & quia res singulas intra scipsas, & inuicem aequalitate proportionis adaequant. Inaequalitatem denique quoniam partes, uires, ideae, non penitus sunt aequales. Sunt enim formales ibi gradus, nec aequalia faciunt. Commensurabiles inuicem ibi dicuntur generum, idearumque gra di. Sed haec ad ipsam essentialem, intelligibilemque monadem; haud similiter commensurabilia iudicantur. Serum in ipso uno, unius mundi intelligibilis authore uarietatem eiusmodi collocare non possumus, ubi si non est terminus & infinitas, consequenter nec sunt, uel quae terminum sequuntur, ut idem, simile, aequale, uel ad infinitatem spectant, uel alterum dissimile, inaequale. Parmenides igitur posiquam de uno negauit idem, atque simile. & alterum atque dissimile, tanquam origines quasdam, consequenter negat aequale, & inaequale inde dependens, & quatuor, ut suprà, propositiones uult intelligi, unum non est sibimet aequale, unum nec alijs est aequale, unum sibi non est inaequale, unum nec alijs inaequale. Negat autem ubique de uno, ut monuimus alibi, sub passionum sensibilium praetextu, animales quoque, & intellectuales. intelligibilesque passiones. Itaque dum audis aequale, & inaequale, quasi corporeo ritu tractari, intellige incorpoream quoquę aequalitatem, inaequalitatemque negatam.","prev":{"citation":"Opera omnia 1182.5-7","label":"1182.5 to 1182.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1182.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1182.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1183","label":"Cap. LXXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1183","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1183"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}