{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1184.4-5","citation":"Ficino, Opera omnia 1184.4-5","ref":"1184.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1184.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1184.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1184.4.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":132,"text":"In secunda quidem suppositione de uno ente ad quod omnes quomodolibet diuinae, & intellectuales substantiae spectant affirmabuntur. In prima uerò suppositione de ipso simpliciter uno negantur. Argumentatur autem hunc in modum: Quitquid uel coetaneum est aequalitatem similitudinemque temporis acci pit, uel iunius aut senius, inaequalitatem dissimilitudinemque in tempore subit, probatum est autem in superioribus ipsum unum extra omnem ęqualitatem similitudinemque, & horum opposita esse. Igitur neque coetaneum neque iunius, aut senius est, uel ad alia, uel ad seipsum. Haec quoque argumentatio, ut cęterae per uniuersaliora procedit, uniuersalius est enim aequale, uel simile simpliciter, aut inaequale simpliciter & dissimile esse, quàm secundum tempus esse tale: Adiunxit autem aequalitati similitudinem ut aetate inuicem compararet, non hominem cani, sed hominem homini, canem cani, specie uidelicet similes. Ipsum unum super aeternitatem, & tempus, & motum est, nec ulla ratione esse in","prev":{"citation":"Opera omnia 1184.1-3","label":"1184.1 to 1184.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1184.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1184.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1184-2","label":"Cap. LXXIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1184-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1184-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}