{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1185-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1185-2","ref":"1185-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1185-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1185-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1185-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":395,"text":"Cap. LXXV. VRadit interea regulam quandam eorum, quae sub diuerso nomine tanquam relatiua inuicem opponuntur, ut iunior refertur ad seniorem. pater ad filium, seruus ad dominum. Nem pe haec quotiens inuicem referuntur, qua tunc conditione alterum accipitur, recipiendum est & alterum, si modo rite relatiua, haec oppositio fiat Seruus igitur qua ratione nunc seruit referendus est ad dominum, qua ratione in praesentia dominatur. Item seruus qui olim seruiebat ad dominum, qui tunc dommabatur ei: Rursus quandoque seruiturus ad dominum tunc tandem dominaturum. Quando aliquis nuper fit alicuius sernus, tunc ille fitliuius dominus: quamdiu alicuius est seruus, tamdiu & ille huius est dominus, atque uicissim. Neque ritè referre licet futurum seruum ad praeteritum dominum, uel eum qui mox sit seruus, ad illum qui tam est dominus, similia de iuniore, & seniore dicta nobis existimato Cum unum sit supra tempus consequenter conditiones temporis temporaliumque excedit. Cap. LXXVI Ost quam negauit ipsum unum esse in tempore nullo scilicet uel proprio, uel metaphorico, per haec consequenter habere negat conditiones necessarias temporalium, & quomodolibet temporalium & quomodocunque eiusmodi conditiones accipiantur, siue ut propriè, siue etiam metaphoricè. Tempus ab aeternitate dependens plurimùm quidem habet sui, aeternitatis quoque non nihil. Qua igtur ratione nactum est quandam aeternitatis imaginem dicere solemus in tempore atque temporali, est, erat, fuit, erit, fuerit. Simplicia enim haec sunt, & praesentia quandam referunt, siue nunc instantem, siue quae extiterit, siue quae existet: qua uerò conditione tempus ab aeternitate degenerat nominare in tempore, & temporali solemus fit, fiebat, factum fuit, factum erat, fiet, factum erit, factum fuerit. Haec enim altera praesertim simpli cem quandolibet existentem, fluxum generationemque secum ferunt. Quorum nihil ipsi uni tempus exuperanti contingere potest. De caeteris quidem modo dictis est manifestum, sed de ipso quod praesentiam significat nunc instantem scilicet est, apud nonnullos erit fortè dubium, putantes hanc ipsi praesentiam conuenire. Tametsi cum haec nihil aliud sit, quam mo mentum fugax interpraeteritum, & futurum, pertineatque ad tempus fermè sicut punctum. me dium, ad lineam, meritò ipsi uni uel aeternitatem excedenti conuenire non potest. Quo uerò sensu exponendum sit propheticum illud, qui est, qui erat, & qui uenturus est omnipotens, satis in commentarijs in Dionysium exposuimus. Per haec enim declaratur Deum omnipotentem esse creatorem omnium quae sunt, quae fuerunt, & quae erunt. Haec ergo quae temporalia uidentur nomina. non temporalem in Deo affirmat formam, sed causam authoritatemque eius super omnes temporis partes, & temporalia omnia dominantem. Ipsum unum nec est essentiae particeps, nec ipsa essentia, nec ipsum esse,","prev":{"citation":"Opera omnia 1185","label":"Cap. LXXIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1185","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1185"},"next":{"citation":"Opera omnia 1186.1-3","label":"1186.1 to 1186.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1186.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1186.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}