{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1186.4-7","citation":"Ficino, Opera omnia 1186.4-7","ref":"1186.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1186.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1186.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1186.4.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":336,"text":"Cum ergò negauerit unum ullo modo essentiam participare, consequenter de illo ens totum negat atque esse, ens inquam, totum non temporale solummodo, sed aeternum: luquit enim, nec ullo modo essentiam participare, nec ullo modo esse. Concedet fortè quispiam unum non participare essentiam, atque hac conditione de uno negabitens, & esse, sed suspicabitur ne fortè ipsum unum, ipsa simpliciter essentia prorsus existat, non per quam sit aliquid quod ens nominetur, sed quae sit seipsa. ideo Parmenides signisicanter adhibuit, unum ullo modo est, adeò ut neque unum sit unum, scilicet cum essentia unum, ne quam secum rationem uel naturam habent aliam praeter suam, sicut enim uita cum intellectu non est simpliciter uita. sed quaedam, ita ens cum uita, non est simpliciter ens, sed quoddam, scilicet cum differentia quadam per quam est uiuens: Similiter unum cum essentia non est simpliciter unum. sed unum quoddam, cum differentia uidelicet hac assumprum. Saepe diximus, rationem ipsius essentię rationemque ipsius unius differentem esse: Essentia enim qua ratione simpliciter est essentia, neque multiplicabilitatem prorsus excluidit, neque separationem affert? Vnum uerò qua simpliciter unum immultiplicabile est ab omnibusque secretum, qua propter si essentiae adhibi beas unum, nihil essentiae detrahes, quo minus essentia sit atque perfecta. imò uerò perficies. Sin autem uni essentiam admoueas, ut diximus, differentem, propriam ipsius unius eminentiam simplicissimam è medio tolles, non igitur essentia iuuat unum. uidelicet ut inferior, sed unum essentiam potius, ut causa finisque perficit. Vnum quidem essentiam participare non potest, alioquin non foret simpliciterunum. Essentia uerò omnis etiam prima necessario particeps est unius. Prima enim sicut maximè est essentia, sic & una quàm maximè, itaque super unum quod in essentia participatum est, est unum impartibile super essentiam. Quod quidem euidentibus uerbis à Speu sippo Platonis nepote dictum. testis est Proclus, ubi etiam addit, Speusippum id quoque ex antiquorum opinione confirmauisse, quando dicit eos existimauisse unum esse melius entis, entisque principium omni habitudine ad sequentia liberum, sicut & ipsum bonum, ab omni alicuius boni conditione secretum. Appellat autem ibi Speusippus ens primum proprium entium principium, interminabilem diuinitatem ab uno superiore pendentem. Quid plura?","prev":{"citation":"Opera omnia 1186.1-3","label":"1186.1 to 1186.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1186.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1186.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1186.8-9","label":"1186.8 to 1186.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1186.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1186.8"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}