{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1188.1-5","citation":"Ficino, Opera omnia 1188.1-5","ref":"1188.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1188.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1188.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1188.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Cap. LXXIX superius IIBDIDI Armenides in fine primae suppositionis. Aristotelem adolescentem sic interrogat. An Igitur possibile est ista circa ipsum unum ita se habere? Respondet ille. Non ut mihi uidetur, tu uerò caue suspiceris per eiusmodi quaestionem, resposionemque infirmari quaecunque de uno in superiobus gradatim conclusa sunt, quasi minus possibilia sint, & quasi quod cogitatur unum ente superius, nihil sit aliud praeter nomen, quia uidelicet inde sequi putentur absurda, consequen tię quidem omnes necessariò ex antecedentibus sunt adductę. Ipsum quoque simpliciter unum multitudinis expers, quod consequentiarum est omnium fundamentum, est maximè necessari um si modo, in quolibet rerum ordine ad primum est ascendendum, quod passim est unum aliquid & quodammodo multiplex extare oportet ipsum simpliciter unum, à multitudine tan quam extranea liberum. Quod & in Sophiste probatur, ubi disseriturens pati unum atque esse unius particeps, uidelicet tanquam inferius uno, item illud quod est totum, id est, ex multis esse non posse uere unum atque primum. Et hic in sequente suppositione probatur unum illud quod habet cum ente coniugium, multitudinem iam subire. Vnde compellimur ipsum uere unum super essentiam indagare. Accedit ad haec, quod ut Socrates disputat in Republica. Ars discernendi est ipsa Theologia, (& ut ita dixerim) metaphysica. Quae quidem ut ibi describit per totam progreditur entium latitudinem, & unamquamque definit essentiam. Post haec alius ascendit ad ipsum bonum uniuersi entis intelligibilisque principium atque finem. Ascensumqu’e eiusmodi per omnes negationum modos peragit. summatim uerò, ut ibi saepius repetitur Dialectica uis intelligibilium omnium causam contemplatur, remouens ipsam ab omnibus entibus, negatione nulla post habita, addit ibi quoque negationes, tentans, ipsam primam causam super intellectum. & in telligibile, & ueritate essentiamque existere. Quaerimus igitur, ubi nam dialectica facultas penes Platonem, per omnes negationes gradatim ad primam causam entium intelligibiliumque ascendat? Nisi enim in hoc dialogo, certè nusquam.","prev":{"citation":"Opera omnia 1188","label":"Cap. LXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1188","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1188"},"next":{"citation":"Opera omnia 1188.6-7","label":"1188.6 to 1188.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1188.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1188.6"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}