{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 119-2","citation":"Ficino, Opera omnia 119-2","ref":"119-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/119-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/119-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/119-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"tè te fugient, atque quod absit, si quando poterunt, forte fugabunt. Quot autem beneficentia prosequeris, totidem & sequentur libenter, & obsequentur. Totiens bene uinces quo tiens beneficio uinces. Tamdiu securissimè dominaberis, quamdiu uolentib. dominare. Facilè, (quocunque placuerit) mouebis omnes, si nusquam ipse moueberis. Summa, ut scis, prudentia aut nunquam, aut certè coacta init cum fallacissima fortuna certamen. Vbi Mars saeuit maxime, ibi fortuna & plurimum dominatur, & facillimè fallit. Diuinatio. GActenus charitate paterna charum filium quemuis prouidentissimum monuisse RAsufficiat. Nunc breuibus iuuat felici nato meo parumper uaticinari. Efficies, (uideo) citò quod monui. Sic enim te pro tua prudentia facturum praeuideram longe antea, quàm praedicerem. Praeclara te manet solum in ipsa pace uictoria, tutis plena triumphis, in uictoria uerò tranquillitas, in tranquillitate pietas cultusque Mineruae. Audi obsecro nunc attentius: audi, inquam, tota mente Ferdinande quod sequitur. Si tribus po tissimum coronam tuam gemmis, hoc est, diuina fide, spe, charitate, prorsus ornaueris, certè quandoque ab ipso tertio coelo, ubi globum Veneris gratiosum angelici principatus exornant, tres tibi gratiae feliciter aspirantes, procul à liminibus tuis furias tres fuga bunt, tria fata placabunt, cumque cursus duos Saturni peregeris, tunc praecipue filij, Fer dinande, tui felici tùm Solis ad louem aspectu, tùm Lunae cum loue coniunctione, imò uerò maximo Dei omnipotentis dono, coram te excelsae potestatis splendore fulgebunt. At uerò postquam paternos annos impleueris, atque insuper Martis circuitus plures meritò nobis, id est, superis tantum notos adiunxeris, demum ijsdem ipse alis quib & hic tuus pater Alphonsus, scilicet, & pietate in Deum, & in homines elementis, ge nio duce) coelestem patriam tepetes. Vbi fermè perinde atque uirtutes angelicae, quae prae cipuè Martis sphaeram illustrant, beata aeternitate frueris, fruendoque gaudebis. Quam mirabile gaudium in patria. Mirum prorsus, ô incomparabile gaudium, ubi in ipso bonorum bono penitus infinito, cunctis bonis infinitè gaudemus.","prev":{"citation":"Opera omnia 119","label":"119","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/119"},"next":{"citation":"Opera omnia 120","label":"120","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/120"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}