{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1191-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1191-2","ref":"1191-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1191-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1191-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1191-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":389,"text":"Cap. LXXXII. Pleut ratio puncti alia est, & prior quam continui ratio, sic unius ratio, alia priorque est quam essentiae ratio. Itaque, & rationem unius scorsum ab essentiae ratione, reuera contemplari licet. & rationem ess Osentiae seorsum ab unius ratione saltem fingere. Quapropter alterum quidem est unum, alterum autem est essentia. In ordine uerd entium quiequid alterum est ab aliquo per al: eritatem cogitur esse alterum, si calidum percalorem. At cum ratio alteritatis non sit eadem prorsus, arque ratio essentiae, uel unius, necessarium est in ipso ente non solum duo, scilicet unum atque essentiam. sed eriam tria. id est alteritatem iam existere. Consurgit & alia ratione ternarius, scilicet ex coniugio essentię, uniusque, coniugio essentię, alteritatisque, coniugio unis, alteritarisque simul. In quolibet uerò coniugio cogitamus duo quaedam, non quomodolibet existentia, sed sub terria quadam forma inuicem coniugata, unde & ambo nominare solemus. Quamobrem in ente sunt numeri, binarius, atque ternarius. In binario parium primo pares omnes. In ternario imparium primo, im pares similiter omnes. Sunt omnes differentiae numerorum par, impar, pariter par, impariter impar, im pariter par, pariter impar. Par quidem binarius, impar uerò ternarius. Pariter par quaternarius. Bina rius enim bis multiplicatus creat illum, sed impariter impar nouenarius. Ternarius enim ter meltiplicatus hunc efficit. Senarius autem quando conficitur ex ternario his multiplicato, tunc impar parit.t nominatur, quando rursus ex binario ter aucto, par impariter nuncupatur. Sed quorsum hęc? Nenpe ut intelligas, per numeros eorum differentias in primo ente pręcipuè dominantes disponi in ordine uniuersi essentiales entium numeros, multitudines specierum, uirrutum quoque in specie quauis uarieta tem. Ne fortè suspiceris, formales entium differentias, quibus uniuersus, & unus rerum ordo conficitur, uel ex informi materia, uel casu quodam inordinato, uel dispersa agentium diuersitate contingere. Esse uerò numerum ante entia cum Plotino probauimus atque supra, & nunc ita breuiter comproba mus In primo ente est ratio unius, ratioque essentiae, ante hanc essentiam est hoc unum. Einarius ergo si mul cum principio essentiae compleri uidetur. Ex hac essentiae ratione, cum ratione unius constat ens, uel entitas quasi forma totius. Quae quidem forma, post binarium una cum ternario suscipit com plementum. Deinceps hoc unum ens deriuatur, iam intus in entia per binarij ternarijque uirturem. In quibus sanè duobus numeris omnes ante entia numeri concluduntur. Per numeros enim eiusmodi tanquam antecedentes entia uelut sequentia discernuntur atque numerantur. Quomodo in mundo intelligibili diuidatur essentia simul & unum multitudoque finita ler uel infinita sit.","prev":{"citation":"Opera omnia 1191","label":"Cap. LXXXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1191","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1191"},"next":{"citation":"Opera omnia 1191-3","label":"Cap. LXXXIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1191-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1191-3"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}