{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1192.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1192.1-4","ref":"1192.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1192.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1192.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1192.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"Cap. LXXXIIII. do terminos mediumque habet atque figuras. VMens primum tanquam simpliciter uni proximum, maximè unum sit qualiscunque. & quan tacumque multitudo sit in eo, ad unam redigitur totius formam, forma quidem toralis in rebus (quae à diuersis causis componuntur solumque aliunde dependent partes eiusdem rei multas sequi solet: Sed in ente primo, quod ab unico generatur, & quodammodo etiam ex se existit, forma totalis est necessariò gemina. Prima quidem suam partium multitudinem antecedit. Illa quidem appellatur superessentialis unitas, Secunda uerò sequitur, uel potius comitatur. bonitasque mundi illius intelligibilis apex. Secunda uerò pulchritudo, id est contextus quidam & ordo, ac series idearum, sed dum pulchritudinem, hic diuinam memoro, commemorare fas est Franciscum Diacetum dilectissimum complatonicum nostrum, de hac ipsa pulchritudine quotidie multa pulcherrimaque scribentem: Quem sanè uirum ad Platonicam sapientiam natura genius que formauisse uidetur. Vt autem redeamus ad institurum. Pulchritudo haec idealis, ab illa quam modo diximus unitate, uelut a luce perideas quasi per radios multas resultat, ut splendor. Illa quidem summus est intellinibilis mundi terminus, haec autem terminus eiusdem ultimus, me dia uerò sunt essentiale unum & essentia una, item finitum, & infinitum, rursus substantia uita intel lectus. Praeterea quinque rerum genera, subinde speciales ideae, denique multiformes specierum modi. Cuncta igitur huiusmo di multitudo etiam si quomodolibet infinita fingatur, euadit interim, & infinita. quatenus intra geminam totius formam hinc, & inde concluditur. inter haec memen to, cum in natura quauis terminos cogitamus, alterum quidem primum, alterum uerò ultimum, eos interim tanquam oppositos, ac dissimiles cogitare. Cum uerò ultimus tanssem proficiscatur à primo, primusque ille nauraliter agens debeat ante dissimilia sibi, similia procreare meritò inter haec extre ma medium collocare debemus Natura profecto in rebus uel infimis, unionis prae caeteris auida, uacuum nusquam patitur multò minus in ipso rerum superiorum ordine uacuum tollerabit. At uerd nisi inter singula euidenter inuicem dissimilia inferatur similius aliquid, quomodo mirifica similitudine referat unitatem, nescio quid uacui inter gradus uniuersi continget, quapropter in mun do diuino quantalibet multitudo sit, est tamen intus principium atque finis.","prev":{"citation":"Opera omnia 1192","label":"Cap. LXXXIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1192","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1192"},"next":{"citation":"Opera omnia 1192.5-6","label":"1192.5 to 1192.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1192.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1192.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}