{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1193-3","citation":"Ficino, Opera omnia 1193-3","ref":"1193-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1193-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1193-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1193-3.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":426,"text":"Cap. LXXXIX. alia pertinet. B ipsa similitudine Parmenides merito uenit ad actum. Anomen hoc in loco latissimum. Quae enim inuicem similia sunt, libenter & facilè se contingunt, scilicet propinquant sibi inuicem, commouent, commouentur, compatiuntur, percipiuntur, atque fruuntur. Hac utique ratione unum ens quatenus in se ipso est, atque in caeteris entibus, se ipsum AAcaeteraque contingit, sed quoniam tangentis atque racti est ratio differens, idcirco unum ens & tangens se simul, & ractum à se ipso dici potest, quatenus differentes in se rationes admittit: Cum enim non fit primum uniuersi principium, quodammodo multiplex esse potest. Si uerò tangens & tactum differre inter se considerentur tanquam essentiae, uel naturae duae, nimirum prima illa unaquaque essentia simplex tangere se, quasi sit per substantiam differens, nullo modo potest, sed nunquid alia quoquomodo tangit? Si consideremus alia tanquam in ordine entium, enti primo quoquomo do conformia, procul dubio tangit ea, tangiturque ab eis tactu quodam quemadmodum supra significaui mus, metaphorico: Sin autem hinc quidem ipsam unius entis rationem contemplemur in se ipsam secretam, inde uerò rationem multitudinis in se ipsa, inde seiunctam, turbam fingemus omnino confu sam, infinitatem, potentiam multiplicabilem, & aliunde formabilem, quae quidem neque per se sit formale unum, nec dum participationem formalis unius habeat, neque numerum certis unitatibus definitum. Itaque ad unum ens formam primam formaliter omnia terminantem, non dum attinent, neque tanguntur ab il. lo, neque tangunt. Si punctum ad lineam compares, similiter perquirere poteris, tangat ne lineam, & tangatur nec ne? Riteque negabis, & affirmabis: Negabis quidem tangere simpliciter aut tangi, non enim propriè tangitur à linea punctum, uel à puncto linea, alioquin uel punctum diuisibile foret uel linea penitus indiuidua, sed rectè forsitan affirmabis & punctum hoc abs te confictum tangere punctum lineae, & uicissim à puncto lineae tangi. Similiter unum ens multitudinem entium, neque tangit, neque tangitur rursus ab illa, quatenus hoc quidem est iam unum, haec autem simpliciter turba non dum. formale unum, sed figmento quodam infinitis infinita, tangit autem, tangiturque uicissim, quatenus haec unum aliquid formale iam euasit, unum enim non aliter tangit, uel tangitur, quàm per unum Parmenides hic repetit quodammodo, quod ex parte supra dixerat. multitudinem quae non est unum non participare unum, sed hic adiungit, quatenus uidelicet multitudo est, & ab uno penitus aliena. Quod autem narrat de tangentium tactuumue numero, consideranti cuique planum est: Quis enim non uiderit, si duo digiti se tangunt, numerum quidem digitorum esse binarium, medium uerò ra ctum esse unum, si unum digitum adiunxeris, tres quidem fore digitos, tactus uerò duos si digitum addideris alium, quatuor iam digitos esse, tres uerò tactus, similiterque deinceps. Quomodo unum ens sit aequale, uel inaequale sibi, uel alijs.","prev":{"citation":"Opera omnia 1193-2","label":"Cap. LXXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1193-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1193-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1193.1-4","label":"1193.1 to 1193.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1193.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1193.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}