{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1193.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1193.1-4","ref":"1193.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1193.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1193.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1193.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":310,"text":"Cap. XC. VTelementorum moles liquorumque naturę secerni possunt inuicem, & unaquaeque pura in natum ra propria reperiri, multò magis formales ipsę rationes rerum suapte natura simpliciores, atque sublimiores inter se discerni possunt, ut & ipsae sincerae maneant in se ipsis, & quilibet intelle ctus uerax unam quanque in sua proprietate seorsum ab alijs ualeat contemplari. Quia uidelicet intellectus ille primus discretas intueatur ab aeuo, & in ipso intelligibili ratio alia prorsus aliud sit quàm alia. Iam uerò si rerum formas in mutua rerum comunione contueamur, cerrè cum Anaxagora omnia quodammodo in omnibus contuebimur. Si rursum eas per intelligentiam exactissimam in formalibus suis eminentibusque, rationibus, tanquam iam abstructissimas inspexerimus, irerum cum Anaxagora, intellectum ipsum esse discretorem omnium confitebimur. Qui autem districtionibus eiusmodi uti nescit, non est Platonicus, nec unquam utitur intellectum. Quamobrem Parmenides ad hoc ipsum excercitaturus ingenui adolescentis ingenium, passim per angustissima quaeque cogit eum, uel concedere falsa, uel eiusmodi abstractionibus uti. In quibus ut ille quoque, quem nosti, fare tur, non est mendacium. Pręrerea quemadmodum significauimus ab initio, totam disputationem agit ut logicam exercitationem quandam. Sub hac uerò Dialectica forma, mistica quoque dogmata frequenter admiscet, non ubique prorsus continuata, sed alicubi sparsa, quatenus admittit exercitario logica. Vbi que uerò affectat ardua paradoxaque tentat, ita maximè ingenium probaturus. Sed iam perganius ad reliqua. Alia quidem ratio est ipsius unius, alia aliorum. Alia magnitudinis, alia paruitatis, alia ęqua litatis. Itaque nec unum, nec aliquid aliud praeterunum, per ipsam rationem suam majus est uel minus, uel aequale. Sed per magnitudinem ipsam naturae suae additam fit majus, per paruitatem uerò minus, per aequalitatem euadit aequale. Sed idealis magnitudo, uel paruitas uel aequalitas non potest ulla con ditione corporea rebus adesse. Alioquin multa hic enarrata sequerentur absurda. Si enim paruitas ita subiecto cuidam ad sit certè uel toti prorsus aderit uel parti. Si toti uel intrinsecus profecto huic aequalis erit. Si extrinsecus erit maior. Id autem est absurdum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1193-3","label":"Cap. LXXXIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1193-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1193-3"},"next":{"citation":"Opera omnia 1193.5-8","label":"1193.5 to 1193.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1193.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1193.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}