{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1194.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1194.1-4","ref":"1194.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1194.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1194.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1194.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"Cap. XCI. Quomodo unum ens sit nummero par, & plus, & minus ad se ipsum, atque caetera. Dimensione pergit ad numerum, nam & saepe diuisione continua numerus editur, & continus per numeros plerumque metitur. Quamobrem quod dimensionem cuipiam est aequale, parem quoque Apartium habet numerum, quod uero majus, plurem, quod autem, minus, pauciorem. Vnum igitur ens quatenus totum sibi toti est aequali, uniuersa uidelicet uirtute sua, per ea quoque sibi est uirtutum numero uariatum. Si quae praeterea sunt illic praestantiores ideae. Illae profecto tanquam authoritate ma iores numeroque plures, & ad facienda plura uirtutes habent. Minores autem ideae, pauciores & ad pau ciora uires habent. Itaque unum ens, & par, & plus, & minus dicitur ad se ipsum, similiter & ad uniuere sum. Intelligibilis enim ille mundus uniuerso huic operi suo quodammodo uidetur aequalis, quatenus unum hoc opus cum uno artifice congruit. Apparet quoque par numero, si Timaeo credimus dicenti quot ideas architectus inspicit, intellectus totidem in mundo formas effingit. Quod rursus archetypus ille mundus uiuentia in se intelligibilia continet, totidem hic sensibilia complectitur animalsa, praete rea quatenus ille mundus, hoc est mundo potestate maior, eatenus, & plus uirtutum numero iudicatur. Denique quemadmodum ille hoc mundo aceruo, & acumulatione minor est, sic & numero quodanmodo superatur ab isto. Numerus enim accidentium quorumlibet mundanorum, & quolibet momento innumerabiliter contingentium, excedit numerum idearum idealiumque uirtutem. Cap. XCII. Quomodo unum ens dicatur senius & iunius atque coetaneum, ad se ipsum, atque caetera. Armenides à numero non iniuria descendit, in tempus. Vbi enim primus numerus oritur, ibi mo tus nascitur atque tempus. Siquidem in ente primo simul cum certo formarum iuriarumque, & actum numero, motus quidem emicat, per quem aliud prodit ex alio emicat simul, & tempus, per quodali ud alio origine quadam prius est atque posterius. iam uerò motus, & tempus necessariò est in ipso ente pri mo & in quolibetente: Siquidem essentia est, quasi quidam processus ab uno, ubi sanè unum in essentiam, quasi signum in lineam produci uidetur. Essentia rursus uelut linea in superficiem prodit in esse.","prev":{"citation":"Opera omnia 1193.5-8","label":"1193.5 to 1193.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1193.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1193.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1194.5-8","label":"1194.5 to 1194.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1194.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1194.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}