{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1194.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1194.5-8","ref":"1194.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1194.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1194.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1194.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"Item esse in uitam uelut superficies in profundum, uita pergit in mentem ceu profundum, absoluitur in formam atque figuram. Mens denique sui quadam animaduersione reflectitur, sicut figura primi profundi prima consumatur, uoluiturque in orbem: Sed ut summatim reuertamur ad institurum, necessario quoque motus est in ente, necessariumque tempus, si modo illic tanquam elementa quaedam sunt, infinitudo, motus, alteritas, si qua rursus est ibi motus ipsius temporisque idea. Semper uerò memento, motum tempusque intellectu intelligibilique sub forma quadam aeternitatis, implicitum prorsus & inuolutum, atque subitum mox in animam emicare, ibique per curricula quaedam iam explicari latius, & resolui: Motumque eiusmodi in anima quidem actionem esse, in corpore uerò iam euadere passionem: Meme to rursus, quemadmodum admonuimus ab initio. Parmenidem hic ultra naturam intellectualem, ans malem iam assumere animamque diurnam. Vbi uero definit esse, quasi quandam participationem essen tiae unà cum praesenti tempore, primo quidem aduerte confirmari, quod dici plerunque solet, ipsum esse actum essentiae, fermè sicut lucere lucis, & calere caloris est actus. Deinde praesens id tempus esse la tissimum, ut non solum fit in corpore, sed etiam in anima & intellectu, uel sumeno, similiter quod hic dicitur, & erit praeteritum atque futurum, sed in uno quoque pro natura, dignitateque iua. De motu quidem temporeque huiusmodi multa in prima suppositione tractauimus, quapropter hic breuirer percur remus, probaturi sumus unum ens, praesertim ubi consideratur in anima, uel diuina, quantum ad se ipsum spectat, & ad alia, quodammodo nominari posset senius, & iunius atque (ut ita diximus) coaetaneum, sed quomodo id dicatur ad se ipsum: Qualiscunque fluxus, uel processus sit in eo, uel penes in tellectum, uel penes animam diuinam est certè perpetuus. Dum igitur ipsam in longam productionem consideramus, gradatim senius appellamus, senius, inquam, fieri quantum spectat ad procedendum, senius quoque iam esse, quantum pertinet ad praesens aliquid nunc acceptum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1194.1-4","label":"1194.1 to 1194.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1194.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1194.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1194.9-12","label":"1194.9 to 1194.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1194.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1194.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}