{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1195.9-12","citation":"Ficino, Opera omnia 1195.9-12","ref":"1195.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1195.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1195.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1195.9.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Etsi in superioribus id iam diximus, tamen iterum declarabimus: Non quantitate uel numero ibi ponitur infinitum, num & quantitas non est ibi, & numero in species iam redacto ad mensutamque pertinenti infinitudo repugnant: Atque in diuinis, tanquam ipsi uni propinquis, infinita turba, quae diuersissima est a b est ab uno, regnare non potest. Illic enim multitudo prorsus cohibetur ab uno. Illic ergo infinis tudo significat uniuersalitatem omnia comprehendentem, nec ab alia uniuersitare comprehensam: Et quae per intelligibilia usque adeò iam processit, ut nec ipsa possit ultra procedere, nec ab aliquo possit ultra procedi. Iam uerò multitudo illa congruit infinitati primae, sicut unio uel terminatio in multitudine termino respondet primo. Sicut igitur infinitndo prima non dicis tur infinita numero, sed potentia, non solum forte mulriplicabili, sed forte etiam, ut uult Syrianus, multiplicatiua atque progressiua: ita multitudo inteligibilis, quae est multitudo pi ma, & intellectualis multitudo illius quasi coniunx, dicitur infinita, tum quia multitudo qua ra tione multitudo est, nec dum definita est, imò & infinitati respondet, tum etiam quia haec tar quàm prima primam praecipuè refert infinitatem, tum denique quoniam per potentiam entiu omnium genitricem unà cum alteritate explicat in se uniuersam multitudinem unitatum, er tiumque intelligibilium, usque ad minima intelligibilia, qua ratione intelligibilia sunt, tàm part cularia quàm uniuersalia, quatenus illic explicari possunt: Itaque cum sit multitudo non quaedam sed uniuersa primaque, nec ab ulla multitudine comprehendatur, sed comprehendat omnes, merit dicitur infinita. Atque sicut primum unum, primus est terminus, ita multitudo prima post infinitatem primum dicitur infinitum, infinitum, inquam, praecipuè nobis. Quoniam natura uirtus amplitudo eit ne dum à nostro, sed nec ab ullo intellectu particulari penitus comprehendi potest: Hinc & in ultimis accidit ut totum numeri processum comprehendere nequeamus, & ab ipsa illius infinitate perp tuo superare.","prev":{"citation":"Opera omnia 1195.5-8","label":"1195.5 to 1195.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1195.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1195.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1195.13-17","label":"1195.13 to 1195.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1195.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1195.13"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}