{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1196.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 1196.5-7","ref":"1196.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1196.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1196.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1196.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"animę cuiusque uirtutibus: propterea si quis in intellectu animae actus est, subitus quantum congruit cum intellectu pu ro, interea tamen commitatur illum ibidem discursio temporalis, sicut corruscationem quandam uentus, atque caligo. Efficitur autem transmutatio quaedam penes animam, uel diuinam in infinita eius potentia uegetali, quatenus rationes aliae seminales, alias aliae uigent potius atque regnant, alijsque temporibus aliae explicantur, in opus fit etiam in sensuali, siue imaginali, potius eiusdem parte, nunc has, tunc illas praecipuè rerum imagines affectante. Agitur, & in ipsa rationali potentia rationes, formasque rerum naturalium, alijs temporum curriculis, alias potius euoluente. Efficitur tandem, & in eius mente ideas, & spectacula diuinorum uario quodàm, & successorio quamuis celerrimo intuitu contuente. Commutationes eiusmodi dum in anima nostra contigunt, non adeò uidentur ad essentiam pertinere. Non enim adeò uniformes, concinneque aguntur, nec affectu, uel actione tam efficaci, nec formae uires, actionesque animae, tam proximae sunt essentiae nostrae, quàm intimae sunt diuinarum essentijs animarum. Quas ob res hic ausus est Parmenides, dum sublimes animas, sic intus permutari uideret, confiteri permutationes eiusmodi, ad ipsum earum esse quodammodo, & ad ipsam essentiam perrinere. Perinde ac si Proteus ille, formas tanta potestate commutet, ut alter deinceps euasisse uideatur, & alter, & interi re iugiter atque renasci. Interea tamen sublimes animae, quoniam non solum animalem, intellectualemque uim habent, sed etiam diuinum aliquid, & indiuiduum penitus, & aeternum, & sorsan aeternitate superius: idcirco quocunque mutentur, si comparentur ad illud, neque mouentur, passionesde subeunt temporales, neque quietem ullam oppositam motui, quasi necessariam quandoque resumunt. Dum igitur temporales, mobilesque passiones ratione superius assignata de diuinis animis affirmantur. Hac interim rati. one, quam modo dicebam, aequè negantur. Coelestis enim anima ita fermè se habet, ut sphaera coelestis. In sphaera uerò, centrum quidem indiuiduum est, atque stabile, dum circa ipsum uniuersus abitus mobilis est, & multiplex. In anima ergo, simile quiddam centrum est, similisque circuitus.","prev":{"citation":"Opera omnia 1196.1-4","label":"1196.1 to 1196.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1196.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1196.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1196.8-11","label":"1196.8 to 1196.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1196.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1196.8"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}