{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1196.8-11","citation":"Ficino, Opera omnia 1196.8-11","ref":"1196.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1196.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1196.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1196.8.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":313,"text":"Fortè uerò potissis mum Parmenidis studium fuit imitatoriam animae naturam, quasi quendam uniuersi nimium nobis ante oculos ponere. Cùm enim sit media rerum, & motionis uniuersae principium, facilè admodum, atque acriterimitatur omnes, uarietatemque actionum omnium ipsa multiplicis sui motus diuersitate refert. Super animam quidem mundus extat intelligibilis. Infra uerò mundus iste sensibilis, & ille faciem suam habet, & iste suam. Ille plures semper haber, iste plures semper agit. Inter hos autem anima media tanquam elementum elementorum medium, uel qualitas media qualitatum extremis se utrinque conformat, imo tanquam strenuus quidam minimus omnes utriusque facies in se prorsus effigiat. Si enim camęle on superficie & speculare corpus similiter superficie obiectum quodlibet figura, colore, motuque re praesentat, multò magis anima non tam exterius, quam interius imitans, utriusque mundi uultus penetralbus suis obiectos, naturaliterque infusos in se prorsus effingit. Vt pro uaria uariorum imitatione potenter effecta, nimirum ipsa interim anima, si modo introspici possit, altera uicissim, & altera uideatur. Praesertim si uegetalis ipsius natura cernatur. Cuius uirtus, & actio quaelibet, non imago quaedam est, sed qualitas potius naturalis, & natura quaedam, & ipsa natura. Itaque dum alies temporibus alijs in se uultus, effigiesque promit, naturam suam protinus uariare uidetur, actus quoque, formasque superiorum uirium Plotinus adeò essentiales existimat, ut si anima deinceps per uarias sui ui. res formasque agat, quae omnes ipsa sunt anima, dici possit anima nunc quidem eiusmodi, tunc autem illiusmodi se prorsus habere, & aliam nonnumquam habere uitam, atque naturam. Vt non mireris, si Parmenides fieri animam dicat, atque perire. Sed tu interim intellexeris, non ipsam quidem animae essentiam, speciemque primam: sed uultu, & effigiem & habitum permutari. Non animam quidem alium de compulsam, uel quomodolibet agitatam: sed ipsam suaptè natura sua. sponte seipsam iugiter trans formantem. Non enim dicunt mutatum Protea formis: sed mutantem Protea formas. Sicut & artificiosus minus facies, figuras, personas ipse uarias induit, ipse pariter exuit. Non igitur horrere debes, quando audis diuinas id est coelestes augeri, minui, rarefieri, condensari, nasci, perire.","prev":{"citation":"Opera omnia 1196.5-7","label":"1196.5 to 1196.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1196.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1196.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1197.1-4","label":"1197.1 to 1197.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1197.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1197.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}