{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1197.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1197.1-4","ref":"1197.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1197.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1197.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1197.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":352,"text":"Si memineris interim, & haec meraphorica quadam accipi ratione, & motiones ipsas, quae in corporibus prae sertim inferioribus, & aliunde fiunt, & passiones quaedam sunt easdem in animabus, praeserrim illis, & ex seipsis effici, & actiones existere, animasque ipsas eiusmodi uicissitudine perpetuo, quasi perfici, certè perpetuo delectari, ac ram futura, quam praeterita figura, & uarietate gaudere. quemadmodum & coelum ab illis sic interea reuolutum perpetuo reuolutionum, configurationumque uarietare perficitur, quiescitque in motu, ac dum uidetur desinereaterum exorditur, praetereundo reuertitur, pereundo renascitur. Hinc & materia per se in primis habet, ut omnes rerum omnium formas admittens, uicissimque amittens, iterumque recipiens singulis habitibus aequè gaudeant. Videaturque fieri semper atque perire, & crescere, iterumque decrescere, dum instar animae coelestis, atque coeli semper per manet eadem. Qua ratione coelestis anima circa mentem stabilem moueatur, agatque circuitum. Quot sint motus animae. Quot motus & quies in tempore & de medio inter motus Cap. II. luina mens, quemadmodum in Theologia, Timaeoque probauimus omnes omnium formas Junico, stabilique semper actu concipit, paritque intus, & inspicit. Probauimus ibidem diuinam animam illine formis cunctis grauidam proficisci. Et tanquam illius aemulam, similem quoque con ceptum, & partum, & intuitum affectare. Sed & magis in se quasi diuinam esse, & minus interim effica cem. Itaque cum nequeat mentis instar semel consequi totum, eniti saltem à successione quadam temporis actibus in se ipsa multiplicibus assequi. Quapropter modo formas uiresque alias aedit, modo alias, actionesque progressu multiplicat, seminalesque proles gradatim explicatur multiformes. Hinc Boetthianum illud, mentemque profundam circuit, & simili conuertit imagine coelum. Esse uero necessarium illi circuitum, hinc breuiter confirmamus, siquidem primus est in anima pręsertim coelesti motus, primumque tempus est utique motus, ibi totus atque sempiternus. Si per formas incedit assiduem, ipseque speciales rerum formae sunt numero definicae. Omnes denique praeterit, unde cogatur sistere pe dem, nisi regrediatur ad eadem, iterumque resumat Cum uerò quiescere nesciat, tanquam natura, studioque mobilis, nimirum agit tam uoluntarem, quàm necessitatre circuitum. Simili quadam necessitate coelum quoque reuoluitur, quemadmodum in Theologia probauimus & Plotino. In coelo qui quidem luna 12. reuolutionibus unam solis, ac Sol i. quoque suis fermè similiter unam louis adaequat. Vnde apparet quantum est amica Phoebe Phoebi, tantum esse Phoebum louis amicum. Sed de hoc in libro de sole, & lumine, & in libro de uita.","prev":{"citation":"Opera omnia 1196.8-11","label":"1196.8 to 1196.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1196.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1196.8"},"next":{"citation":"Opera omnia 1197.5-7","label":"1197.5 to 1197.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1197.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1197.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}