{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1197.5-2-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1197.5-2-8","ref":"1197.5-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1197.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1197.5-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1197.5-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":339,"text":"Deinde Polemarchus, quod & nomen eius significat, princeps: id est, primus moderate pugnam aggreditur. Denique Thrasymachus: id est, pugnator ferox agit asperius. So tes autem: id est, seruator potens, ubique ab errore omnes, & iniustitia seruat. Sed alle riam commentarijs relinquentes, ad definitionem iustitiae iam pergamus. Simonidem Pittacum, Biantem, dixisse ferunt, iustitiam esse uera fateri, ac debitum unicuique redde Quod quidem ita nonnulli interpretantur: Simpliciter uerum cuilibet aperire, & quo acceperis, restituere. Id autem ideò Socrates improbat, quoniam insano neque omne uerum patefaciendum est, neque arma reddenda sunt, quae sanus dum erat, apud te deposuer Alij sic exponunt: Dare unicuique quod sibi conuenit, seu amicis emolumentum, inimicis uerò damnum, prodesse quidem bonis, malos autem laedere. Id iterum improbatur, propte rea quòd neminem unquam laedere deceat. Quicunque enim aliquid laedit, idipsum ad opus suum propriamque uirtutem deterius efficit, & ineptius, ut qui canem laedit, ad propriam canis uirtutem reddit ineptum. Iustitia uerò hominis uirtus est. Quisquis ergo laedit hominem, ad iustitiam facit deteriorem. At iustitia iustitiam nunquam minuit, sicut neque musica opus musicae destruit. Quamobrem non est iustum aliquem laedere. Inter haec Thrasy machus, quod & alij multi aliâs, obijcit Socrati, quod respondere nunquam uelit, semper au tem interrogare. Te uerò latere non debet, multis de causis Socratem quaerere solitum potius, quam docere. Prima, ut arrogantes admoneret in omni aetate discendum esse potius, quam docendum. Secunda, ut significaret, ueritatem mentibus per opportunam inquisitionem segregatis à corpore atque erroribus, statim infundi diuinitùs. Quod & Auicenna magnopere comprobat. Tertia, ut ostenderet rerum formas esse animis nostris inge nitas, per quas ipsa rerum ueritas animis per interrogationem ad eos conuersis, quandoque subrutilet. Quarta, quo declararet humanam scientiam in negatione quadam falsi potius, quam in ueri affirmatione consistere. Adducitur deinde definitio iustitiae à Thrasymacho, qualis & à Callicle in Gorgia, iustum esse quod est potentioribus utile. Semper enim potentiores dominari, atque ad utilitatem suam ferre leges, ac subditos gubernare. Tunc uerè subditos iustè agere, cùm illis parent legibus, quae sunt ad utilitatem guberBBb nantium constitutae. Socrates hunc ad contradictionem trahit. Quoniam possit princeps per ignorantiam mandare, quae sibimet sint detrimento futura.","prev":{"citation":"Opera omnia 1197.1-2-4","label":"1197.1 to 1197.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1197.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1197.1-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1198.1-2-4","label":"1198.1 to 1198.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1198.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1198.1-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}