{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1198.1-2-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1198.1-2-4","ref":"1198.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1198.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1198.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1198.1-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"Quae si obseruet priuatus, tum iustus erit, quia dominanti pareat: tum iniustus, quoniam agat contra dominantis utilitatem. Addit artem quamlibet absolutam, ideoque minimè indigam, in tractandis ma terijs, & hominibus, non suae, sed rerum sibi commendatarum utilitati consulere, quasi pu pillis tutor, medicus aegris, nautis gubernator: similiterque magistratum legitimum subdi torum utilitati prospicere. Si qua uerò ars, seu medicina mercedem exigit, non quatenus medicina est, cuius finis est morbi curatio, quaestum facit, sed quatenus cum mercenaria quadam, & quaestuaria commiscetur. Artem ergo ciuilem omnium perfectissimam, ideoque minimè indigentem atque seruilem constat multò minus utilitatis gratia gubernare. Mitto quae Thralymachus temere, & cum quadam suimet repugnantia adducit contra iustitiam. Tu uero nota, non decere quenquam, petere principatum, & magistratus ambi re. Item, si quando bonorum uirorum existet ciuitas, non aliter pugnaturos gratia non imperandi, quam nunc certent imperandi cupiditate. Tria uerò nunc animaduerte. Primùm, malos non esse admittendos ad magistratum. Secundum, ciues non malos, quò libenter graue onus gubernandi suscipiant inuitandos, imposito quodam praemio stipendij atque honoris. Tertium, probos homines, qui neque auaritia, neque ambitione mouentur, eo dun taxat discrimine metuque prouocari ad rempubl. oportere, ne uidelicet ipsi deteriorum iniu stae gubernationi subijciantur. Plato diuinus intelligit, si quis unquam alius officium gu bernandae patriae, si iustum sit, uoluntarium esse debere. Sed probatissimi ciuis exemplo uult iniquam illorum arrogantiam improbare, qui qualibet uia semper ambiunt magistratus, dignitatesque aucupantur. Qua uerò ratione dignitatibus ipsi digni fiant, omnino non curant. Vult ergo id officium uoluntarium esse simul, atque necessarium, ut uirproba tissimus libentissimè patriae suae suscipiat gubernacula, sed tunc solùm id faciat, quando necessitas postulat, interea uerò contemplationem praeferat actioni: uerùm rebus quandoque urgentibus actionem circa publicum bonum ad tempus contemplationi propriae anteponat. Id totum ex epistola Platonis ad Archytam Tatentinum comprehendi planis simè potest.","prev":{"citation":"Opera omnia 1197.5-2-8","label":"1197.5 to 1197.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1197.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1197.5-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1198.5-2-8","label":"1198.5 to 1198.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1198.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1198.5-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}