{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1199-3","citation":"Ficino, Opera omnia 1199-3","ref":"1199-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1199-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1199-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1199-3.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"sua eminentissima simplicitate consideremus, inde uerò materiam in ipso mero, primoque sui ipsius gradu, solum inde, id est ab, uno pendentemuidebimus hanc aliquid illius habere, uel ab illo. Vtrumque enim & unicum est, & simplex. De utroque negantur omnia quamuis de illo quidem per excessum, de hac autem per defectum. Inter utraque tanquam summum & infimum omnia coercentur. Sin autem iterum contemplemurunum quodammodo ex sua illa eminentia, simplicitateque descendere, fierique protinus omniforme, quod unum ens Platonici nominant, iterumque ad hoc materiam conferamus, proculdubio depraehendemus, hanc uelut prorsus informen, nihil in se omniformis illius habere, neque inde ipso primo sui gradu pendere, si modo ipsius simpliciter unius imperium, amplius quàm potestas unius entis esse debet. Si quo uerò pacto materia nondum formas subiens, ex uno ente pendet, certè cut alibi diximus) non inde qua ratione illud est ens, sed qua unum potius pendere uidetur. Materia igitur non est aliquid unum formale, neque igitur formalia multa. Neque totum aliquod est, siquidem totum est forma quaedam. Neque partes totius habet, neque pars formalis est, alicuius totius, quòd sit formale, quandoquidem nihil intus formale naturaliter habet. Mitto quod Plotinus ait: hanc nullius compositi reuera partem fieri, sed imaginum ubique subiectum, fortè quasi speculum. Neque numerum proprium in se habet ullum: siquidem numerus in formali discretione consistit. Praeterea cum similitudo, dissimilitudoque ad formas, qualitatesque pertineat. Materia nondum formata, nec uni enti, nec ulli similis. uel dissimilis iudicatur. Nec aequalis iterum, nec inaequalis si nondum acceperit quantitatem à se uidelicet differentem. Nec eadem, neque diuersa, siquidem identitas, & alteritas formales quędam ipsius unius entis differentiae sunt. Quas materia mondum subijt, nisi prius inde formata. Quapropter neque stat adhuc, neque mouetur. Quippe cum status & motus formales sint proprietates entis & materia naturaliter utrisque carens, ad oppositos utriusque actus sit indifferens. Si nullum adhuc ipsa motum habet, merito neque de non esse ad esse mouetur, neque uicissim. Quare neque nascitur, neque perit. Nullum denique oppositorum, uel simul naturaliter habet, uel uicissim.","prev":{"citation":"Opera omnia 1199-2","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1199-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1199-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1200","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1200","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1200"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}