{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1199.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1199.1-4","ref":"1199.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1199.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1199.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1199.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":342,"text":"Cap. II De caeteris inter se oppositis. VI fingas multitudinem prorsus unius expertem, ut saepe probauimus, & tota multitudo infinita erit, & pars quaelibet, partisque particula per infinitum erit pariter infinita. Sed nunquid ita multitudinem licet fingere? Licet fortè Parmenidi exactissima ratione consideranti rationem ipsam unius atque multitudinis esse diuersam. Siquidem ad unius rationem necessariò sequitur unio, terminus, status, identitas, aequalitas, similitudo. Ad ipsam uerò multitudinis rationem consequum tur opposita diuisio, infinitudo, motus, alteritas, inaequalitas, dissimilitudo, caereraque id genus. Quando uerò multitudinem seorsum ab uno considerat, non multitudinem hanc, uel illam, non multitudinem unitatum, aliarumue rerum quoquomodo certarum. Non multitudinem hoc modo, uel illo se habentem: sed ipsam simpliciter multitudinem, ac fortè potentiam indefinitè multiplicabilem & quomodolibet aliunde formabilem semper indifferenter se habentem, ad suscipien dam multitudinem hanc, aut illam modosque terminosque multiplices per has formas, motionesque uel illas. Parmenides ergo dum incertam, & quolibet uagabundam turbam auguratur, & per ipsam procul ab uno diuersam unius modum participem. meritò infinitè prospicit infinitam. Sed quo modo sub uno est efficaciter formare, & terminare potente, uaticinatur eandem mox inde formas, & terminos subituram. Atque ita iam compositum quiddam effici ex infinito, terminoque commistum. Qualia sunt quidem omnia praeter primum. Sed in rebus naturalibus, quas nunc ad primum conparat, infinitudo praecipuè praeualet, & conditiones infinitudinem consequentes. Hinc efficitur, ut omnia naturalia in hoc saltem inter se conueniant, quod singula ex infinito, terminoque conflan tur. Conueniunt inquam per ipsum simul utriusque coniugium. Hoc enim coniugium est in cunctis. Interea uerò, quoniam haec duo inuicem sunt opposita, eandem sustinent passionem, siue infinitatem spectes, siue terminum. Sed quoniam duo haec interesse opposita sunt, meritò diuersitatem rebus afferunt, per quam unaquaeque & intra se ipsam dissimilitudinem quandam patitur, partim quidem infinitatis ad terminum, partim etiam eorum, quę consequuntur ad ista, & inuicem res quęlibet ab alijs sit quoque diuersa, quandoquidem etiam in se coniugium sustinet diuersorum. Hinc enim & discordiae deinceps oriuntur, & alia aliter utriusque participant. Summatim uerd ex isto infinitatis, terminique coniugio, quae prima sunt entium elementa, caetera quoque oppositorum coniugia passim accidunt. Coniugia inquam in dissidendo. Identitas, alteritas, similitudo, dissimilitudo, status, motus, aequalitas, inaequalitas, paritas, imparitas. caeterasque deinceps.","prev":{"citation":"Opera omnia 1199","label":"Cap. I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1199","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1199"},"next":{"citation":"Opera omnia 1199.5-8","label":"1199.5 to 1199.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1199.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1199.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}