{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1199.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1199.5-8","ref":"1199.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1199.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1199.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1199.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"Horum quidem oppositorum alia infinitatem, alia terminum comitantur. Eiusmodi uero coniugia diuer sorum forum habent, concordiamque discordem, discordiamue concordem qualem canit Empedocles: quomodo quidem ipsum non sunt, sed interim sunt sub uno, unumque participant. Suppositio quinta. Quintae suppositionis intentio. De uno. De alijs ab uno. Vtrum unum cum his conueniat. De omniformiente: De informi materia. Cap. PRincipio memoria repetendum est, quod inter principia diximus, de uno ente, atque de maVteria potissimum in suppositione quarta tractari. Atque dum ad unum ens hic alia comparantur, hoc nomine alia materiam primam significari. Quae quamuis unica sit, tamen quasi sit plura, non solum aliud, sed etiam alia nominatur. Quoniam potentia formabilis est ad omnia. Locus interea suus artificio logico concedendus. Vt unum, & alia pro arbitrio tractet dummodo per haec argumentationum doceat consequentias. Itaque si fortè hic tangat ipsum etiam simpliciter unum, & alia cuncta summatim, uerum fuerit quod in praesentia dicitur ipsum unum cum caeteris in nullo penitus conuenire tanquam utrisque communi. Alioquin non essent primum simplicissimum absolutum. Fuerit quoque uerum ipsum unum nullas partes habere, neque caeteris, uel per totum, uel per partes inesse. Caetera deinde quemadmodum inpraesentia di geruntur pro eruditione ad logicam consequantur: Sub his lateat quoque mysterium. Quo intelligamus materiam primam ad unum ens, & ad se ipsam, & ad caetera comparari. Vnum ens hic in primis accipe mundum intelligibilem, formam primam uniformem, & omniformem. Ad hunc materiam compara prorsus informem. Duo hęc, & si in hoc saltem fortè conueniunt, quòd uirumque suo quodam pacto participat ipsum simpliciter unum, non tamen in hoc conueniunt, tanquam communi quodam utriusque communicabili. Extat enim, supereminens absolutum. Et si fortè conuenire, uidentur quatenus utraque per unitatem suam dependent ab ipso simpliciter uno, ipsumque pro uiribus repraesentant. Sed dimisso principij illius charactere, utrisque (ut ita dixerim peregrino utrumque sub ipsa sua proprietate considera. Illud quidem penitus omniforme. Hoc autem prorsus informe.","prev":{"citation":"Opera omnia 1199.1-4","label":"1199.1 to 1199.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1199.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1199.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1199.9-11","label":"1199.9 to 1199.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1199.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1199.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}