{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 12.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 12.1-4","ref":"12.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/12.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/12.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/12.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"bo esse, sed à Deo, atque humana speciei communi natura, in Theologia nostra probauimus. In praesentia uerò Christianam legem non esse, seruarique à fato quodam syderum, breuiter sic ostendimus. Aduentus Christi tanquam diuinus ab initio mundi praedictus à Prophetis, Sybillisque fuit, non in Astrologia peritis, sed diuini tus inspiratis. Adde quòd solent sphaerae coelestes, tanquam causae uniuersales atque remotae, particulares in terris effectus, non absque commodis quibusdam medijs ad finem per ducere. Humana uerò omnia, non modò non subministrarunt commode Christianis, sed annos trecentos prorsus aduersata fuisse traduntur. Vnde cum Paulus apud Lucam Romae disputans cum ludaeis dixisset, propter spem Israël cathena hac circumdatus sum, sub iunxerunt ludęi, compertum habemus huic sectae ubique contradici. Ob hoc ipsum sic exclamauit Tertullianus. Cùm odio sui coepit ueritas, simul ut apparuit inimica est, tot ho stes eius, quot extranei, & quidem propiè ex aemulatione ludęi, ex concussione milites, ex natura ipsi etiam domestici nostri, quotidie obsidemur, quotidie prodimur, in ipsis plurimum coetibus & congregationibus nostris deprimimur. Item, Veritas nihil de sua causa deprecatur, quia nec de conditione miratur, scit se peregrinam in terris agere, ita inter extraneos facile inimicos inuenire. Cęterùm, genus sedem, spem, gratiam, dignita tem in coelis habere, unum gestit interdum, ne ignorata damnetur. Quid enim iniquius, quàm ut oderint homines quod ignorant, etiam si res meretur odium? Item utrunque ex alterutro redarguimus, & ignorare illos dum oderunt, & iniustè odisse, dum ignorant. Haec ille. Praeterea corporales causae, leges uel uoluptuosas, uel ambitiosas, uel certè non plusquam ciuiles inducunt, Christiana lex omnia haec damnat, uel superat. Item sphaerae coelestes non altius infundere desyderium possunt, quàm coelorum Christiana pietas coelestes spernit sphaeras, atque transcendit, Deumque adorat solum super coelum, utpo te, quae non nascatur à coelo, coelestibusue spiritibus, sed à solo supercoelesti Deo.","prev":{"citation":"Opera omnia 12","label":"Cap. VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/12"},"next":{"citation":"Opera omnia 12.5-8","label":"12.5 to 12.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/12.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/12.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}